Qu. Horatius Flaccus
Carmina * Оди
Превод: Оди. Кн. I - II, Кр. Димитров, 1931/33
 
двуезичен | оригинал | превод

I II III IV  

I Intermissa, Venus, diu rursus bella moues? Parce precor, precor. Non sum qualis eram bonae sub regno Cinarae. Desine, dulcium mater saeua Cupidinum, 5 circa lustra decem flectere mollibus iam durum imperiis: abi, quo blandae iuuenum te reuocant preces. Tempestiuius in domum Pauli purpureis ales oloribus 10 comissabere Maximi, si torrere iecur quaeris idoneum; namque et nobilis et decens et pro sollicitis non tacitus reis et centum puer artium 15 late signa feret militiae tuae, et, quandoque potentior largi muneribus riserit aemuli, Albanos prope te lacus ponet marmoream sub trabe citrea. 20 Illic plurima naribus duces tura, lyraque et Berecyntia delectabere tibia mixtis carminibus non sine fistula; illic bis pueri die numen cum teneris uirginibus tuum 25 laudantes pede candido in morem Salium ter quatient humum. Me nec femina nec puer iam nec spes animi credula mutui 30 nec certare iuuat mero nec uincire nouis tempora floribus. Sed cur heu, Ligurine, cur manat rara meas lacrima per genas? Cur facunda parum decoro 35 inter uerba cadit lingua silentio? Nocturnis ego somniis iam captum teneo, iam uolucrem sequor te per gramina Martii campi, te per aquas, dure, uolubilis. 40 II Pindarum quisquis studet aemulari, Iulle, ceratis ope Daedalea nititur pinnis, uitreo daturus nomina ponto. Monte decurrens uelut amnis, imbres 5 quem super notas aluere ripas, feruet inmensusque ruit profundo Pindarus ore, laurea donandus Apollinari, seu per audacis noua dithyrambos 10 uerba deuoluit numerisque fertur lege solutis, seu deos regesque canit, deorum sanguinem, per quos cecidere iusta morte Centauri, cecidit tremendae 15 flamma Chimaerae, siue quos Elea domum reducit palma caelestis pugilemue equomue dicit et centum potiore signis munere donat, 20 flebili sponsae iuuenemue raptum plorat et uiris animumque moresque aureos educit in astra nigroque inuidet Orco. Multa Dircaeum leuat aura cycnum, 25 tendit, Antoni, quotiens in altos nubium tractus; ego apis Matinae more modoque grata carpentis thyma per laborem plurimum circa nemus uuidique 30 Tiburis ripas operosa paruus carmina fingo. Concines maiore poeta plectro Caesarem, quandoque trahet ferocis per sacrum cliuum merita decorus 35 fronde Sygambros; quo nihil maius meliusue terris fata donauere bonique diui nec dabunt, quamuis redeant in aurum tempora priscum. 40 Concines laetosque dies et urbis publicum ludum super impetrato fortis Augusti reditu forumque litibus orbum. Tum meae, si quid loquar audiendum, 45 uocis accedet bona pars, et: 'O sol pulcher, o laudande!' canam recepto Caesare felix; teque, dum procedis, io Triumphe! non semel dicemus, io Triumphe! 50 ciuitas omnis, dabimusque diuis tura benignis. Te decem tauri totidemque uaccae, me tener soluet uitulus, relicta matre qui largis iuuenescit herbis 55 in mea uota, fronte curuatos imitatus ignis tertius lunae referentis ortum, qua notam duxit niueus uideri, cetera fuluus. 60 III Quem tu, Melpomene, semel nascentem placido lumine uideris, illum non labor Isthmius clarabit pugilem, non equus impiger curru ducet Achaico 5 uictorem, neque res bellica Deliis ornatum foliis ducem, quod regum tumidas contuderit minas, ostendet Capitolio; sed quae Tibur aquae fertile praefluunt 10 et spissae nemorum comae fingent Aeolio carmine nobilem. Romae principis urbium dignatur suboles inter amabilis uatum ponere me choros, 15 et iam dente minus mordeor inuido. O testudinis aureae dulcem quae strepitum, Pieri, temperas, o mutis quoque piscibus donatura cycni, si libeat, sonum, 20 totum muneris hoc tui est, quod monstror digito praetereuntium Romanae fidicen lyrae; quod spiro et placeo, si placeo, tuum est. IV Qualem ministrum fulminis alitem, cui rex deorum regnum in auis uagas permisit expertus fidelem Iuppiter in Ganymede flauo, olim iuuentas et patrius uigor 5 nido laborum protulit inscium uernique iam nimbis remotis insolitos docuere nisus uenti pauentem, mox in ouilia demisit hostem uiuidus impetus, 10 nunc in reluctantis dracones egit amor dapis atque pugnae; qualemue laetis caprea pascuis intenta fuluae matris ab ubere iam lacte depulsum leonem15 dente nouo peritura uidit: uidere Raeti bella sub Alpibus Drusum gerentem; Vindelici -- quibus mos unde deductus per omne tempus Amazonia securi 20 dextras obarmet, quaerere distuli, nec scire fas est omnia -- sed diu lateque uictrices cateruae consiliis iuuenis reuictae sensere, quid mens rite, quid indoles 25 nutrita faustis sub penetralibus posset, quid Augusti paternus in pueros animus Nerones. Fortes creantur fortibus et bonis; est in iuuencis, est in equis patrum 30 uirtus neque inbellem feroces progenerant aquilae columbam; doctrina sed uim promouet insitam rectique cultus pectora roborant; utcumque defecere mores, 35 indecorant bene nata culpae. Quid debeas, o Roma, Neronibus, testis Metaurum flumen et Hasdrubal deuictus et pulcher fugatis ille dies Latio tenebris, 40 qui primus alma risit adorea, dirus per urbes Afer ut Italas ceu flamma per taedas uel Eurus per Siculas equitauit undas. Post hoc secundis usque laboribus 45 Romana pubes creuit et impio uastata Poenorum tumultu fana deos habuere rectos; dixitque tandem perfidus Hannibal: 'Cerui, luporum praeda rapacium, 50 sectamur ultro, quos opimus fallere et effugere est triumphus. Gens, quae cremato fortis ab Ilio iactata Tuscis aequoribus sacra natosque maturosque patres 55 pertulit Ausonias ad urbes, duris ut ilex tonsa bipennibus nigrae feraci frondis in Algido, per damna, per caedes ab ipso ducit opes animumque ferro. 60 Non hydra secto corpore firmior uinci dolentem creuit in Herculem, monstrumue submisere Colchi maius Echioniaeue Thebae. Merses profundo, pulchrior euenit; 65 luctere, multa proruet integrum cum laude uictorem geretque proelia coniugibus loquenda. Carthagini iam non ego nuntios mittam superbos; occidit, occidit 70 spes omnis et fortuna nostri nominis Hasdrubale interempto. Nil Claudiae non perficient manus, quas et benigno numine Iuppiter defendit et curae sagaces 75 expediunt per acuta belli'. V Diuis orte bonis, optume Romulae custos gentis, abes iam nimium diu; maturum reditum pollicitus patrum sancto consilio redi. Lucem redde tuae, dux bone, patriae; 5 instar ueris enim uoltus ubi tuus adfulsit populo, gratior it dies et soles melius nitent. Vt mater iuuenem, quem Notus inuido flatu Carpathii trans maris aequora 10 cunctantem spatio longius annuo dulci distinet a domo, uotis omnibusque et precibus uocat, curuo nec faciem litore dimouet, sic desideriis icta fedelibus 15 quaerit patria Caesarem. Tutus bos etenim rura perambulat, nutrit rura Ceres almaque Faustitas, pacatum uolitant per mare nauitae, culpari metuit fides, 20 nullis polluitur casta domus stupris, mos et lex maculosum edomuit nefas, laudantur simili prole puerperae, culpam poena premit comes. Quis Parthum paueat, quis gelidum Scythen, 25 quis Germania quos horrida parturit fetus incolumi Caesare? Quis ferae bellum curet Hiberiae? Condit quisque diem collibus in suis et uitem uiduas ducit ad arbores; 30 hinc ad uina redit laetus et alteris te mensis adhibet deum; te multa prece, te prosequitur mero defuso pateris et Laribus tuum miscet numen, uti Graecia Castoris 35 et magni memor Herculis. 'Longas o utinam, dux bone, ferias praestes Hesperiae!' dicimus integro sicco mane die, dicimus uuidi, cum sol Oceano subest. 40 VI Diue, quem proles Niobea magnae uindicem linguae Tityosque raptor sensit et Troiae prope uictor altae Pthius Achilles, ceteris maior, tibi miles impar, 5 filius quamuis Thetidis marinae Dardanas turris quateret tremenda cuspide pugnax. Ille mordaci uelut icta ferro pinus aut inpulsa cupressus Euro 10 procidit late posuitque collum in puluere Teucro; ille non inclusus equo Mineruae sacra mentito male feriatos troas et laetam Priami choreis 15 falletet aulam; sed palam captis grauis, heu nefas, heu! nescios fari pueros Achiuis ureret flammis, etiam latentem matris in aluo, 20 ni tuis flexus Venerisque gratae uocibus diuom pater adnuisset rebus Aeneae potiore ductos alite muros. Doctor argutae fidicen Thaliae, 25 Phoebe, qui Xantho lauis amne crinis, Dauniae defende decus Camenae, leuis Agyieu. Spiritum Phoebus mihi, Phoebus artem carminis nomenque dedit poetae. 30 Virginum primae puerique claris patribus orti, Deliae tutela deae, fugacis lyncas et ceruos cohibentis arcu, Lesbium seruate pedem meique 35 pollicis ictum, rite Latonae puerum canentes, rite crescentem face Noctilucam, prosperam frugum celeremque pronos uoluere mensis. 40 Nupta iam dices: 'Ego dis amicum, saeculo festas referente luces, reddidi carmen docilis modorum uatis Horati.' VII Diffugere niues, redeunt iam gramina campis arboribus comae; mutat terra uices et decrescentia ripas flumina praetereunt; Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet 5 ducere nuda chorus. Inmortalia ne speres, monet annus et almum quae rapit hora diem. Frigora mitescunt Zephyris, uer proterit aestas, interitura simul 10 pomifer autumnus fruges effuderit, et mox bruma recurrit iners. Damna tamen celeres reparant caelestia lunae: non ubi decidimus quo pater Aeneas, quo diues Tullus et Ancus, 15 puluis et umbra sumus. Quis scit an adiciant hodiernae crastina summae tempora di superi? Cuncta manus auidas fugient heredis, amico quae dederis animo. 20 Cum semel occideris et de te splendida Minos fecerit arbitria, non, Torquate, genus, non te facundia, non te restituet pietas; infernis neque enim tenebris Diana pudicum 25 liberat Hippolytum, nec Lethaea ualet Theseus abrumpere caro uincula Pirithoo. VIII Donarem pateras grataque commodus, Censorine, meis aera sodalibus, donarem tripodas, praemia fortium Graiorum neque tu pessuma munerum ferres, diuite me scilicet artium 5 quas aut Parrhasius protulit aut Scopas, hic saxo, liquidis ille coloribus sollers nunc hominem ponere, nunc deum. Sed non haec mihi uis, non tibi talium res est aut animus deliciarum egens. 10 Gaudes carminibus; carmina possumus donare et pretium dicere muneri. Non incisa notis marmora publicis, per quae spiritus et uita redit bonis post mortem ducibus, non celeres fugae 15 reiectaeque retrorsum Hannibalis minae, non incendia Carthaginis impiae eius, qui domita nomen ab Africa lucratus rediit, clarius indicant laudes quam Calabrae Pierides, neque, 20 si chartae sileant quod bene feceris, mercedem tuleris. Quid foret Iliae Mauortisque puer, si taciturnitas obstaret meritis inuida Romuli? Ereptum Stygiis fluctibus Aeacum 25 uirtus et fauor et lingua potentium uatum diuitibus consecrat insulis. Dignum laude irum Musa uetat mori, caelo Musa beat. Sic Iouis interest optatis epulis impiger Hercules, 30 clarum Tyndaridae sidus ab infimis quassas eripiunt aequoribus rates, ornatus uiridi tempora pampino Liber uota bonos ducit ad exitus. IX Ne forte credas interitura quae longe sonantem natus ad Aufidum non ante uolgatas per artis uerba loquor socianda chordis: non, si priores Maeonius tenet 5 sedes Homerus, Pindaricae latent Ceaeque et Alcaei minaces Stesichoriue graues Camenae; nec siquid olim lusit Anacreon, deleuit aetas; spirat adhuc amor 10 uiuuntque commissi calores Aeoliae fidibus puellae. Non sola comptos arsit adulteri. crines et aurum uestibus inlitum mirata regalisque cultus 15 et comites Helene Lacaena primusue Teucer tela Cydonio direxit arcu; non semel Ilios uexata; non pugnauit ingens Idomeneus Sthenelusue solus 20 dicenda Musis proelia; non ferox Hector uel acer Deiphobus grauis excepit ictus pro pudicis coniugibus puerisque primus. Vixere fortes ante Agamemnona 25 multi; sed omnes inlacrimabiles urgentur ignotique longa nocte, carent quia uate sacro. Paulum sepultae distat inertiae celata uirtus. Non ego te meis 30 chartis inornatum silebo totue tuos patiar labores impune, Lolli, carpere liuidas obliuiones. Est animus tibi rerumque prudens et secundis 35 temporibus dubiisque rectus, uindex auarae fraudis et abstinens ducentis ad se cuncta pecuniae, consulque non unius anni, sed quotiens bonus atque fidus 40 iudex honestum praetulit utili, reiecit alto dona nocentium uoltu, per obstantis cateruas explicuit sua uictor arma. Non possidentem multa uocaueris 45 recte beatum; rectius occupat nomen beati, qui deorum muneribus sapienter uti duramque callet pauperiem pati peiusque leto flagitium timet, 50 non ille pro caris amicis aut patria timidus perire. X O crudelis adhuc et Veneris muneribus potens, insperata tuae cum ueniet pluma superbiae et, quae nunc umeris inuolitant, deciderint comae, nunc et qui color est puniceae flore prior rosae mutatus Ligurinum in faciem uerterit hispidam, 5 dices, heu, quotiens te speculo uideris alterum: 'Quae mens est hodie, cur eadem non puero fuit, uel cur his animis incolumes non redeunt genae?' XI Est mihi nonum superantis annum plenus Albani cadus, est in horto, Phylli, nectendis apium coronis, est hederae uis multa, qua crinis religata fulges, 5 ridet argento domus, ara castis uincta uerbenis auet immolato spargier agno; cuncta festinat manus, huc et illuc cursitant mixtae pueris puellae, 10 sordidum flammae trepidant rotantes uertice fumum. Vt tamen noris quibus aduoceris gaudiis, Idus tibi sunt agendae, qui dies mensem Veneris marinae 15 findit Aprilem, iure sollemnis mihi sanctiorque paene natali proprio, quod ex hac luce Maecenas meus affluentis ordinat annos. 20 Telephum, quem tu petis, occupauit non tuae sortis iuuenem puella diues et lasciua tenetque grata compede uinctum. Terret ambustus Phaethon auaras 25 spes et exemplum graue praebet ales Pegasus terrenum equitem grauatus Bellerophontem, semper ut te digna sequare et ultra quam licet sperare nefas putando 30 disparem uites. Age iam, meorum finis amorum (non enim posthac alia calebo femina), condisce modos, amanda uoce quos reddas; minuentur atrae 35 carmine curae. XII Iam ueris comites, quae mare temperant, impellunt animae lintea Thraciae, iam nec prata rigent, nec fluuii strepunt hiberna niue turgidi. Nidum ponit, Ityn flebiliter gemens, 5 infelix auis et Cecropiae domus aeternum obprobrium, quod male barbaras regum est ulta libidines. Dicunt in tenero gramine pinguium custodes ouium carmina fistula 10 delectantque deum, cui pecus et nigri colles Arcadiae placent. Adduxere sitim tempora, Vergili; sed pressum Calibus ducere Liberum si gestis, iuuenum nobilium cliens, 15 nardo uina merebere. Nardi paruus onyx eliciet cadum, qui nunc Sulpiciis accubat horreis, spes donare nouas largus amaraque curarum eluere efficax. 20 Ad quae si properas gaudia, cum tua uelox merce ueni; non ego te meis inmunem meditor tinguere poculis, plena diues ut in domo. Verum pone moras et studium lucri, 25 nigrorumque memor, dum licet, ignium misce stultitiam consiliis breuem: dulce est desipere in loco. XIII Audiuere, Lyce, di mea uota, di audiuere, Lyce: fis anus, et tamen uis formosa uideri ludisque et bibis impudens et cantu tremulo pota Cupidinem 5 lentum sollicitas. Ille uirentis et doctae psallere Chiae pulchris excubat in genis. Importunus enim transuolat aridas quercus et refugit te quia luridi 10 dentes, te quia rugae turpant et capitis niues. Nec Coae referunt iam tibi purpurae nec cari lapides tempora, quae semel notis condita fastis 15 inclusit uolucris dies. Quo fugit Venus, heu, quoue color, decens quo motus? Quid habes illius, illius, quae spirabat amores, quae me surpuerat mihi, 20 felix post Cinaram notaque et artium gratarum facies? Sed Cinarae breuis annos fata dederunt, seruatura diu parem cornicis uetulae temporibus Lycen, 25 possent ut iuuenes uisere feruidi multo non sine risu dilapsam in cineres facem. XIV Quae cura patrum quaeue Quiritium plenis honorum muneribus tuas, Auguste, uirtutes in aeuum per titulos memoresque fastus aeternet, o qua sol habitabilis 5 inlustrat oras maxime principum? quem legis expertes Latinae Vindelici didicere nuper quid Marte posses. Milite nam tuo Drusus Genaunos, inplacidum genus, 10 Breunosque uelocis et arces Alpibus impositas tremendis deiecit acer plus uice simplici. Maior Neronum mox graue proelium commisit immanisque Raetos 15 auspiciis pepulit secundis, spectandus in certamine Martio, deuota morti pectora liberae quanti fatigaret ruinis, indomitas prope qualis undas 20 exercet Auster Pleiadum choro scindente nubes, impiger hostium uexare turmas et frementem mittere equum medios per ignis. Sic tauriformis uoluitur Aufidus, 25 qui regna Dauni praefluit Apuli, cum saeuit horrendamque cultis diluuiem meditatur agris, ut barbarorum Claudius agmina ferrata uasto diruit impetu 30 primosque et extremos metendo strauit humum sine clade uictor, te copias, te consilium et tuos praebente diuos. Nam tibi quo die portus Alexandrea supplex 35 et uacuam patefecit aulam, Fortuna lustro prospera tertio belli secundos reddidit exitus laudemque et optatum peractis imperiis decus arrogauit. 40 Te Cantaber non ante domabilis Medusque et Indus, te profugus Scythes miratur, o tutela praesens Italiae dominaeque Romae; te fontium qui celat origines 45 Nilusque et Hister, te rapidus Tigris, te beluosus qui remotis obstrepit Oceanus Britannis, te non pauentis funera Galliae duraeque tellus audit Hiberiae, 50 te caede gaudentes Sygambri compositis uenerantur armis. XV Phoebus uolentem proelia me loqui uictas et urbes increpuit lyra, ne parua Tyrrhenum per aequor uela darem. Tua, Caesar, aetas fruges et agris rettulit uberes 5 et signa nostro restituit Ioui derepta Parthorum superbis postibus et uacuum duellis Ianum Quirini clausit et ordinem rectum euaganti frena licentiae 10 iniecit emouitque culpas et ueteres reuocauit artes per quas Latinum nomen et Italae creuere uires famaque et imperi porrecta maiestas ad ortus 15 solis ab Hesperio cubili. Custode rerum Caesare non furor ciuilis aut uis exiget otium, non ira, quae procudit enses et miseras inimicat urbes. 20 Non qui profundum Danuuium bibunt edicta rumpent Iulia, non Getae, non Seres infidique Persae, non Tanain prope flumen orti. Nosque et profestis lucibus et sacris 25 inter iocosi munera Liberi cum prole matronisque nostris rite deos prius adprecati, uirtute functos more patrum duces Lydis remixto carmine tibiis 30 Troiamque et Anchisen et almae progeniem Veneris canemus. CARMEN SAECVLARE Phoebe siluarumque potens Diana, lucidum caeli decus, o colendi semper et culti, date quae precamur tempore sacro, quo Sibyllini monuere uersus 5 uirgines lectas puerosque castos dis, quibus septem placuere colles, dicere carmen. Alme Sol, curru nitido diem qui promis et celas aliusque et idem 10 nasceris, possis nihil urbe Roma uisere maius. Rite maturos aperire partus lenis, Ilithyia, tuere matres, siue tu Lucina probas uocari 15 seu Genitalis: diua, producas subolem patrumque prosperes decreta super iugandis feminis prolisque nouae feraci lege marita, 20 certus undenos deciens per annos orbis ut cantus referatque ludos ter die claro totiensque grata nocte frequentis. Vosque ueraces cecinisse, Parcae, 25 quod semel dictum est stabilisque rerum terminus seruet, bona iam peractis iungite fata. Fertilis frugum pecorisque Tellus spicea donet Cererem corona; 30 nutriant fetus et aquae salubres et Iouis aurae. Condito mitis placidusque telo supplices audi pueros, Apollo; siderum regina bicornis, audi, 35 Luna, puellas. Roma si uestrum est opus Iliaque litus Etruscum tenuere turmae, iussa pars mutare Lares et urbem sospite cursu, 40 cui per ardentem sine fraude Troiam castus Aeneas patriae superstes liberum muniuit iter, daturus plura relictis: di, probos mores docili iuuentae, 45 di, senectuti placidae quietem, Romulae genti date remque prolemque et decus omne; quaeque uos bobus ueneratur albis clarus Anchisae Venerisque sanguis, 50 impetret, bellante prior, iacentem lenis in hostem. Iam mari terraque manus potentis Medus Albanasque timet securis; iam Scythae responsa petunt, superbi 55 nuper et Indi; iam Fides et Pax et Honor Pudorque priscus et neglecta redire Virtus audet apparetque beata pleno Copia cornu; 60 augur et fulgente decorus arcu Phoebus acceptusque nouem Camenis, qui salutari leuat arte fessos corporis artus, si Palatinas uidet aequus arces, 65 remque Romanam Latiumque felix alterum in lustrum meliusque semper prorogat aeuum; quaeque Auentinum tenet Algidumque, quidecim Diana preces uirorum 70 curat et uotis puerorum amicas applicat auris. Haec Iouem sentire deosque cunctos spem bonam certamque domum reporto, doctus et Phoebi chorus et Dianae 75 dicere laudes.