|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
(1) Tua quidem pietas, imperator
sanctissime, optaverat, ut quam tardissime succederes patri; sed di
immortales festinaverunt virtutes tuas ad gubernacula rei publicae quam
susceperas admovere. (2) Precor ergo ut tibi et per te generi humano
prospera omnia, id est digna saeculo tuo contingant. Fortem te et
hilarem, imperator optime, et privatim et publice opto.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
(1) Exprimere, domine, verbis non possum,
quantum mihi gaudium attuleris, quod me dignum putasti iure trium
liberorum. Quamvis enim Iuli Serviani, optimi viri tuique amantissimi,
precibus indulseris, tamen etiam ex rescripto intellego libentius hoc
ei te praestitisse, quia pro me rogabat. (2) Videor ergo summam voti
mei consecutus, cum inter initia felicissimi principatus tui probaveris
me ad peculiarem indulgentiam tuam pertinere; eoque magis liberos
concupisco, quos habere etiam illo tristissimo saeculo volui, sicut
potes duobus matrimoniis meis credere. (3) Sed di melius, qui omnia
integra bonitati tuae reservarunt; malui hoc potius tempore me patrem
fieri, quo futurus essem et securus et felix.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
(1) Ut primum me, domine, indulgentia
vestra promovit ad praefecturam aerarii Saturni, omnibus
advocationibus, quibus alioqui numquam eram promiscue functus,
renuntiavi, ut toto animo delegato mihi officio vacarem. (2) Qua ex
causa, cum patronum me provinciales optassent contra Marium Priscum, et
petii veniam huius muneris et impetravi. Sed cum postea consul
designatus censuisset agendum nobiscum, quorum erat excusatio recepta,
ut essemus in senatus potestate pateremurque nomina nostra in urnam
conici, convenientissimum esse tranquillitati saeculi tui putavi
praesertim tam moderatae voluntati amplissimi ordinis non repugnare.
(3) Cui obsequio meo opto, ut existimes constare rationem, cum omnia
facta dictaque mea probare sanctissimis moribus tuis cupiam.
|
|
|
TRAIANUS PLINIO
Et civis et senatoris boni partibus
functus es obsequium amplissimi ordinis quod iustissime exigebat,
praestando. Quas partes impleturum te secundum susceptam fidem confido.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
(1) Indulgentia tua, imperator optime,
quam plenissimam experior, hortatur me, ut audeam tibi etiam pro amicis
obligari; inter quos sibi vel praecipuum locum vindicat Voconius
Romanus, ab ineunte aetate condiscipulus et contubernalis. (2) Quibus
ex causis et a divo patre tuo petieram, ut illum in amplissimum ordinem
promoveret. Sed hoc votum meum bonitati tuae reservatum est, quia mater
Romani liberalitatem sestertii quadragies, quod conferre se filio
codicillis ad patrem tuum scriptis professa fuerat, nondum satis
legitime peregerat; quod postea fecit admonita a nobis. (3) Nam fundos
emancipavit, et cetera quae in emancipatione implenda solent exigi
consummavit. (4) Cum sit ergo finitum, quod spes nostras morabatur, non
sine magna fiducia subsigno apud te fidem pro moribus Romani mei, quos
et liberalia studia exornant et eximia pietas, quae hanc ipsam matris
liberalitatem et statim patris hereditatem et adoptionem a vitrico
meruit. (5) Auget haec et natalium et paternarum facultatium splendor;
quibus singulis multum commendationis accessurum etiam ex meis precibus
indulgentiae tuae credo. (6) Rogo ergo, domine, ut me exoptatissimae
mihi gratulationis compotem facias et honestis, ut spero, affectibus
meis praestes, ut non in me tantum verum et in amico gloriari iudiciis
tuis possim.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
(1) Proximo anno, domine, gravissima
valetudine usque ad periculum vitae vexatus iatralipten assumpsi; cuius
sollicitudini et studio tuae tantum indulgentiae beneficio referre
gratiam parem possum. (2) Quare rogo des ei civitatem Romanam. Est enim
peregrinae condicionis manumissus a peregrina. Vocatur ipse Arpocras,
patronam habuit Thermuthin Theonis, quae iam pridem defuncta est. Item
rogo des ius Quiritium libertis Antoniae Maximillae, ornatissimae
feminae, Hediae et Antoniae Harmeridi; quod a te petente patrona peto.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
(1) Ago gratias, domine, quod et ius
Quiritium libertis necessariae mihi feminae et civitatem Romanam
Arpocrati, iatraliptae meo, sine mora indulsisti. Sed cum annos eius et
censum sicut praeceperas ederem, admonitus sum a peritioribus debuisse
me ante ei Alexandrinam civitatem impetrare, deinde Romanam, quoniam
esset Aegyptius. (2) Ego autem, quia inter Aegyptios ceterosque
peregrinos nihil interesse credebam, contentus fueram hoc solum
scribere tibi, esse eum a peregrina manumissum patronamque eius iam
pridem decessisse. De qua ignorantia mea non queror, per quam stetit ut
tibi pro eodem homine saepius obligarer. Rogo itaque, ut beneficio tuo
legitime frui possim, tribuas ei et Alexandrinam civitatem [et
Romanam]. Annos eius et censum, ne quid rursus indulgentiam tuam
moraretur, libertis tuis quibus iusseras misi.
|
|
|
TRAIANUS PLINIO
Civitatem Alexandrinam secundum
institutionem principum non temere dare proposui. Sed cum Arpocrati,
iatraliptae tuo, iam civitatem Romanam impetraveris, huic quoque
petitioni tuae negare non sustineo. Tu, ex quo nomo sit, notum mihi
facere debebis, ut epistulam tibi ad Pompeium Plantam praefectum
Aegypti amicum meum mittam.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
(1) Cum divus pater tuus, domine, et
oratione pulcherrima et honestissimo exemplo omnes cives ad
munificentiam esset cohortatus, petii ab eo, ut statuas principum, quas
in longinquis agris per plures successiones traditas mihi quales
acceperam custodiebam, permitteret in municipium transferre adiecta sua
statua. (2) Quod quidem ille mihi cum plenissimo testimonio indulserat;
ego statim decurionibus scripseram, ut assignarent solum in quo templum
pecunia mea exstruerem; illi in honorem operis ipsius electionem loci
mihi obtulerant. (3) Sed primum mea, deinde patris tui valetudine,
postea curis delegati a vobis officii retentus, nunc videor
commodissime posse in rem praesentem excurrere. Nam et menstruum meum
Kalendis Septembribus finitur, et sequens mensis complures dies
feriatos habet. (4) Rogo ergo ante omnia permittas mihi opus quod
incohaturus sum exornare et tua statua; deinde, ut hoc facere quam
maturissime possim, indulgeas commeatum. (5) Non est autem
simplicitatis meae dissimulare apud bonitatem tuam obiter te plurimum
collaturum utilitatibus rei familiaris meae. Agrorum enim, quos in
eadem regione possideo, locatio, cum alioqui CCCC excedat, adeo non
potest differri, ut proximam putationem novus colonus facere debeat.
Praeterea continuae sterilitates cogunt me de remissionibus cogitare;
quarum rationem nisi praesens inire non possum. (6) Debebo ergo,
domine, indulgentiae tuae et pietatis meae celeritatem et status
ordinationem, si mihi ob utraque haec dederis commeatum XXX dierum.
Neque enim angustius tempus praefinire possum, cum et municipium et
agri de quibus loquor sint ultra centesimum et quinquagesimum lapidem.
|
|
|
TRAIANUS PLINIO
Et multas et omnes publicas causas petendi
commeatus reddidisti; mihi autem vel sola voluntas tua suffecisset.
Neque enim dubito te, ut primum potueris, ad tam districtum officium
reversurum. Statuam poni mihi a te eo quo desideras loco, quamquam eius
modi honorum parcissimus tamen patior, ne impedisse cursum erga me
pietatis tuae videar.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
(1) Exprimere, domine, verbis non possum,
quanto me gaudio affecerint epistulae tuae, ex quibus cognovi te
Arpocrati, iatraliptae meo, et Alexandrinam civitatem tribuisse,
quamvis secundum institutionem principum non temere eam dare
proposuisses. Esse autem Arpocran 'nomou Memphitou' indico tibi. (2)
Rogo ergo, indulgentissime imperator, ut mihi ad Pompeium Plantam
praefectum Aegypti amicum tuum, sicut promisisti, epistulam mittas.
Obviam iturus, quo maturius, domine, exoptatissimi adventus tui gaudio
frui possim, rogo permittas mihi quam longissime occurrere tibi.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
(1) Proxima infirmitas mea, domine,
obligavit me Postumio Marino medico; cui parem gratiam referre
beneficio tuo possum, si precibus meis ex consuetudine bonitatis tuae
indulseris. (2) Rogo ergo, ut propinquis eius des civitatem, Chrysippo
Mithridatis uxorique Chrysippi, Stratonicae Epigoni, item liberis
eiusdem Chrysippi, Epigono et Mithridati, ita ut sint in patris
potestate utque iis in libertos servetur ius patronorum. Item rogo
indulgeas ius Quiritium L. Satrio Abascanto et P. Caesio Phosphoro et
Panchariae Soteridi; quod a te volentibus patronis peto.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
(1) Scio, domine, memoriae tuae, quae est
bene faciendi tenacissima, preces nostras inhaerere. Quia tamen in hoc
quoque indulsisti, admoneo simul et impense rogo, ut Attium Suram
praetura exornare digneris, cum locus vacet. (2) Ad quam spem alioqui
quietissimum hortatur et natalium splendor et summa integritas in
paupertate et ante omnia felicitas temporum, quae bonam conscientiam
civium tuorum ad usum indulgentiae tuae provocat et attollit.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
Cum sciam, domine, ad testimonium
laudemque morum meorum pertinere tam boni principis iudicio exornari,
rogo dignitati, ad quam me provexit indulgentia tua, vel auguratum vel
septemviratum, quia vacant adicere digneris, ut iure sacerdotii precari
deos pro te publice possim, quos nunc precor pietate privata.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
Victoriae tuae, optime imperator, maximae,
pulcherrimae, antiquissimae et tuo nomine et rei publicae gratulor,
deosque immortales precor, ut omnes cogitationes tuas tam laetus
sequatur eventus, cum virtutibus tantis gloria imperii et novetur et
augeatur.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
Quia confido, domine, ad curam tuam
pertinere, nuntio tibi me Ephesum cum omnibus meis 'hyper Malean'
navigasse quamvis contrariis ventis retentum. Nunc destino partim
orariis navibus, partim vehiculis provinciam petere. Nam sicut itineri
graues aestus, ita continuae navigationi etesiae reluctantur.
|
|
|
TRAIANUS PLINIO
Recte renuntiasti, mi Secunde carissime.
Pertinet enim ad animum meum, quali itinere provinciam pervenias.
Prudenter autem constituis interim navibus, interim vehiculis uti,
prout loca suaserint.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
(1) Sicut saluberrimam navigationem,
domine, usque Ephesum expertus ita inde, postquam vehiculis iter facere
coepi, gravissimis aestibus atque etiam febriculis vexatus Pergami
substiti. (2) Rursus, cum transissem in orarias nauculas, contrariis
ventis retentus aliquanto tardius quam speraveram, id est XV Kal.
Octobres, Bithyniam intravi. Non possum tamen de mora queri, cum mihi
contigerit, quod erat auspicatissimum, natalem tuum in provincia
celebrare. (3) Nunc rei publicae Prusensium impendia, reditus,
debitores excutio; quod ex ipso tractatu magis ac magis necessarium
intellego. Multae enim pecuniae variis ex causis a privatis detinentur;
praeterea quaedam minime legitimis sumptibus erogantur. (4) Haec tibi,
domine, in ipso ingressu meo scripsi.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
(1) Quinto decimo Kal. Octob., domine,
provinciam intravi, quam in eo obsequio, in ea erga te fide, quam de
genere humano mereris, inveni. (2) Dispice, domine, an necessarium
putes mittere huc mensorem. Videntur enim non mediocres pecuniae posse
revocari a curatoribus operum, si mensurae fideliter agantur. Ita certe
prospicio ex ratione Prusensium, quam cum maxime tracto.
|
|
|
TRAIANUS PLINIO
(1) Cuperem sine querela corpusculi tui et
tuorum pervenire in Bithyniam potuisses, ac simile tibi iter ab Epheso
ei navigationi fuisset, quam expertus usque illo eras. (2) Quo autem
die pervenisses in Bithyniam, cognovi, Secunde carissime, litteris
tuis. Provinciales, credo, prospectum sibi a me intellegent. Nam et tu
dabis operam, ut manifestum sit illis electum te esse, qui ad eosdem
mei loco mittereris. (3) Rationes autem in primis tibi rerum publicarum
excutiendae sunt; nam et esse eas vexatas satis constat. Mensores vix
etiam iis operibus, quae aut Romae aut in proximo fiunt, sufficientes
habeo; sed in omni provincia inveniuntur, quibus credi possit, et ideo
non deerunt tibi, modo velis diligenter excutere.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
(1) Rogo, domine, consilio me regas
haesitantem, utrum per publicos civitatium servos, quod usque adhuc
factum, an per milites asservare custodias debeam. Vereor enim, ne et
per publicos parum fideliter custodiantur, et non exiguum militum
numerum haec cura distringat. (2) Interim publicis servis paucos
milites addidi. Video tamen periculum esse, ne id ipsum utrisque
neglegentiae causa sit, dum communem culpam hi in illos, illi in hos
regerere posse confidunt.
|
|
|
TRAIANUS PLINIO
(1) Nihil opus sit, mi Secunde carissime,
ad continendas custodias plures commilitones converti. Perseveremus in
ea consuetudine quae isti provinciae est, ut per publicos servos
custodiantur. (2) Etenim, ut fideliter hoc faciant, in tua severitate
ac diligentia positum est. In primis enim, sicut scribis, verendum est,
ne, si permisceantur servis publicis milites, mutua inter se fiducia
neglegentiores sint; sed et illud haereat nobis, quam paucissimos a
signis avocandos esse.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
(1) Gavius Bassus praefectus orae Ponticae
et reverentissime et officiosissime, domine, venit ad me et compluribus
diebus fuit mecum, quantum perspicere potui, vir egregius et
indulgentia tua dignus. Cui ego notum feci praecepisse te ut ex
cohortibus, quibus me praeesse voluisti, contentus esset beneficiariis
decem, equitibus duobus, centurione uno. (2) Respondit non sufficere
sibi hunc numerum, idque se scripturum tibi. Hoc in causa fuit,
quominus statim revocandos putarem, quos habet supra numerum.
|
|
|
TRAIANUS PLINIO
(1) Et mihi scripsit Gavius Bassus non
sufficere sibi eum militum numerum, qui ut daretur illi, mandatis meis
complexus sum. Cui quae rescripsissem, ut notum haberes, his litteris
subici iussi. Multum interest, res poscat an hoc nomine eis uti latius
velit. (2) Nobis autem utilitas demum spectanda est, et, quantum fieri
potest, curandum ne milites a signis absint.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
(1) Prusenses, domine, balineum habent;
est sordidum et vetus. Itaque magni aestimant novum fieri; quod videris
mihi desiderio eorum indulgere posse. (2) Erit enim pecunia, ex qua
fiat, primum ea quam revocare a privatis et exigere iam coepi; deinde
quam ipsi erogare in oleum soliti parati sunt in opus balinei conferre;
quod alioqui et dignitas civitatis et saeculi tui nitor postulat.
|
|
|
TRAIANUS PLINIO
Si instructio novi balinei oneratura vires
Prusensium non est, possumus desiderio eorum indulgere, modo ne quid
ideo aut intribuatur aut minus illis in posterum fiat ad necessarias
erogationes.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
Servilius Pudens legatus, domine, VIII Kal. Decembres Nicomediam venit meque longae exspectationis sollicitudine liberavit.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
(1) Rosianum Geminum, domine, artissimo
vinculo mecum tua in me beneficia iunxerunt; habui enim illum
quaestorem in consulatu. Mei sum observantissimum expertus; tantam mihi
post consulatum reverentiam praestat, et publicae necessitudinis
pignera privatis cumulat officiis. (2) Rogo ergo, ut ipse apud te pro
dignitate eius precibus meis faveas. Cui et, si quid mihi credis,
indulgentiam tuam dabis; dabit ipse operam ut in iis, quae ei
mandaveris, maiora mereatur. Parciorem me in laudando facit, quod spero
tibi et integritatem eius et probitatem et industriam non solum ex eius
honoribus, quos in urbe sub oculis tuis gessit, verum etiam ex
commilitio esse notissimam. (3) Illud unum, quod propter caritatem eius
nondum mihi videor satis plene fecisse, etiam atque etiam facio teque,
domine, rogo, gaudere me exornata quaestoris mei dignitate, id est per
illum mea, quam maturissime velis.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
Maximus libertus et procurator tuus,
domine, praeter decem beneficiarios, quos assignari a me Gemellino
optimo viro iussisti, sibi quoque confirmat necessarios esse milites
sex. Hos interim, sicut inveneram, in ministerio eius relinquendos
existimavi, praesertim cum ad frumentum comparandum iret in
Paphlagoniam. Quin etiam tutelae causa, quia ita desiderabat, addidi
duos equites. In futurum, quid servari velis, rogo rescribas.
|
|
|
TRAIANUS PLINIO
Nunc quidem proficiscentem ad
comparationem frumentorum Maximum libertum meum recte militibus
instruxisti. Fungebatur enim et ipse extraordinario munere. Cum ad
pristinum actum reversus fuerit, sufficient illi duo a te dati milites
et totidem a Virdio Gemellino procuratore meo, quem adiuvat.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
(1) Sempronius Caelianus, egregius
iuvenis, repertos inter tirones duos servos misit ad me; quorum ego
supplicium distuli, ut te conditorem disciplinae militaris
firmatoremque consulerem de modo poenae. (2) Ipse enim dubito ob hoc
maxime quod, ut iam dixerant sacramento, ita nondum distributi in
numeros erant. Quid ergo debeam sequi rogo, domine, scribas, praesertim
cum pertineat ad exemplum.
|
|
|
TRAIANUS PLINIO
(1) Secundum mandata mea fecit Sempronius
Caelianus mittendo ad te eos, de quibus cognosci oportebit, an capitale
supplicium meruisse videantur. Refert autem, voluntarii se obtulerint
an lecti sint vel etiam vicarii dati. (2) Lecti <si> sunt,
inquisitio peccavit; si vicarii dati, penes eos culpa est qui dederunt;
si ipsi, cum haberent condicionis suae conscientiam, venerunt,
animadvertendum in illos erit. Neque enim multum interest, quod nondum
per numeros distributi sunt. Ille enim dies, quo primum probati sunt,
veritatem ab iis originis suae exegit.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
(1) Salva magnitudine tua, domine,
descendas oportet ad meas curas, cum ius mihi dederis referendi ad te,
de quibus dubito. (2) In plerisque civitatibus, maxime Nicomediae et
Nicaeae, quidam vel in opus damnati vel in ludum similiaque his genera
poenarum publicorum servorum officio ministerioque funguntur, atque
etiam ut publici servi annua accipiunt. Quod ego cum audissem, diu
multumque haesitavi, quid facere deberem. (3) Nam et reddere poenae
post longum tempus plerosque iam senes et, quantum affirmatur,
frugaliter modesteque viventes nimis severum arbitrabar, et in publicis
officiis retinere damnatos non satis honestum putabam; eosdem rursus a
re publica pasci otiosos inutile, non pasci etiam periculosum
existimabam. (4) Necessario ergo rem totam, dum te consulerem, in
suspenso reliqui. Quaeres fortasse, quem ad modum evenerit, ut poenis
in quas damnati erant exsolverentur: et ego quaesii, sed nihil comperi,
quod affirmare tibi possim. Ut decreta quibus damnati erant
proferebantur, ita nulla monumenta quibus liberati probarentur. (5)
Erant tamen, qui dicerent deprecantes iussu proconsulum legatorumve
dimissos. Addebat fidem, quod credibile erat neminem hoc ausum sine
auctore.
|
|
|
TRAIANUS PLINIO
(1) Meminerimus idcirco te in istam
provinciam missum, quoniam multa in ea emendanda apparuerint. Erit
autem vel hoc maxime corrigendum, quod qui damnati ad poenam erant, non
modo ea sine auctore, ut scribis, liberati sunt, sed etiam in
condicionem proborum ministrorum retrahuntur. (2) Qui igitur intra hos
proximos decem annos damnati nec ullo idoneo auctore liberati sunt, hos
oportebit poenae suae reddi; si qui vetustiores invenientur et senes
ante annos decem damnati, distribuamus illos in ea ministeria, quae non
longe a poena sint. Solent et ad balineum, ad purgationes cloacarum,
item munitiones viarum et vicorum dari.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
(1) Cum diversam partem provinciae
circumirem, Nicomediae vastissimum incendium multas privatorum domos et
duo publica opera, quamquam via interiacente, Gerusian et Iseon
absumpsit. (2) Est autem latius sparsum, primum violentia venti, deinde
inertia hominum quos satis constat otiosos et immobiles tanti mali
spectatores perstitisse; et alioqui nullus usquam in publico sipo,
nulla hama, nullum denique instrumentum ad incendia compescenda. Et
haec quidem, ut iam praecepi, parabuntur; (3) tu, domine, dispice an
instituendum putes collegium fabrorum dumtaxat hominum CL. Ego
attendam, ne quis nisi faber recipiatur neve iure concesso in aliud
utantur; nec erit difficile custodire tam paucos.
|
|
|
TRAIANUS PLINIO
(1) Tibi quidem secundum exempla
complurium in mentem venit posse collegium fabrorum apud Nicomedenses
constitui. Sed meminerimus provinciam istam et praecipue eas civitates
eius modi factionibus esse vexatas. Quodcumque nomen ex quacumque causa
dederimus iis, qui in idem contracti fuerint, hetaeriae eaeque brevi
fient. (2) Satius itaque est comparari ea, quae ad coercendos ignes
auxilio esse possint, admonerique dominos praediorum, ut et ipsi
inhibeant ac, si res poposcerit, accursu populi ad hoc uti.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
Sollemnia vota pro incolumitate tua, qua
publica salus continetur, et suscepimus, domine, pariter et solvimus
precati deos, ut velint ea semper solvi semperque signari.
|
|
|
TRAIANUS PLINIO
Et solvisse vos cum provincialibus dis
immortalibus vota pro mea salute et incolumitate et nuncupasse
libenter, mi Secunde carissime, cognovi ex litteris tuis.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
(1) In aquae ductum, domine, Nicomedenses
impenderunt HS XXX CCCXVIII, qui imperfectus adhuc omissus, destructus
etiam est; rursus in alium ductum erogata sunt CC. Hoc quoque relicto
novo impendio est opus, ut aquam habeant, qui tantam pecuniam male
perdiderunt. (2) Ipse perveni ad fontem purissimum, ex quo videtur aqua
debere perduci, sicut initio temptatum erat, arcuato opere, ne tantum
ad plana civitatis et humilia perveniat. Manent adhuc paucissimi arcus:
possunt et erigi quidam lapide quadrato, qui ex superiore opere
detractus est; aliqua pars, ut mihi videtur, testaceo opere agenda
erit, id enim et facilius et vilius. (3) Sed in primis necessarium est
mitti a te vel aquilegem vel architectum, ne rursus eveniat quod
accidit. Ego illud unum affirmo, et utilitatem operis et pulchritudinem
saeculo tuo esse dignissimam.
|
|
|
TRAIANUS PLINIO
Curandum est, ut aqua in Nicomedensem
civitatem perducatur. Vere credo te ea, qua debebis, diligentia hoc
opus aggressurum. Sed medius fidius ad eandem diligentiam tuam pertinet
inquirere, quorum vitio ad hoc tempus tantam pecuniam Nicomedenses
perdiderint, ne, dum inter se gratificantur, et incohaverint aquae
ductus et reliquerint. Quid itaque compereris, perfer in notitiam meam.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
(1) Theatrum, domine, Nicaeae maxima iam
parte constructum, imperfectum tamen, sestertium - ut audio; neque enim
ratio operis excussa est - amplius centies hausit: vereor ne frustra.
(2) Ingentibus enim rimis desedit et hiat, sive in causa solum umidum
et molle, silc lapis ipsc gracilis et putris: dignum est certe
deliberatione, sitne faciendum an sit relinquendum an etiam
destruendum. Nam fulturae ac substructiones, quibus subinde suscipitur,
non tam firmae mihi quam sumptuosae uidentur. (3) Huic theatro ex
priuatorum pollicitationibus multa debentur, ut basilicae circa, ut
porticus supra caucam. Quae nunc omnia differuntur cessante eo, quod
ante peragendum est. (4) Iidem Nicaeenses gymnasium inccndio amissum
ante aduentum meum restituere coeperunt, longe numerosius laxiusque
quam fuerat, et iam aliquantum erogauerunt; periculum est, ne parum
utiliter; incompositum enim et sparsum est. Praeterea architectus, sane
aemulus eius a quo opus incohatum est, adfirmat parietes quamquam
uiginti et duos pedes latos imposita onera sustinere non posse, quia
snt caemcnto medii farti nec testaceo opere praecincti.
(5) Claudiopolitani quoque in deprcsso
loco, imminente etiam monte ingens balineum defodiunt magis quam
aedificant, et quidem ex ea pecunia, quam buleutae additi beneficio tuo
aut iam obtulerunt ob introitum aut nobis exigentibus conferent. (6)
Ergo cum timeam ne illic publica pecunia, hic, quod est omni pecunia
pretiosius, munus tuum male collocetur, cogor petere a te non solum ob
theatrum, uerum etiam ob haec balinea mittas architectum, dispecturum
utrum sit utilius post sumptum qui hctus cst quoquo modo consummare
opera? ut incohata sunt, an quae uidentur emendanda corrigere, quac
transferenda transferre, ne dum seruarc uolumus quod impensum est, male
impendamus quod addendum cst.
|
|
|
TRAIANVS PLINIO
(1) Quid oporteat fieri circa theatrum,
quod incohatum apud Nicaeenses est, in rc praesenti optimc deliberabis
et constitues. Mihi sufficiet indicari, cui sentcntiae accesseris: Tunc
autem a priuatis exige opera, cum theatrum, propter quod illa promissa
sunt, factum erit. (2) Gymnasiis indulgent Graeculi; ideo forsitan
Nicaeenses maiore animo constructionem eius aggressi sunt: sed oportet
illos eo contentos esse, quod possit illis sufficere. (3) Quid
Claudiopolitanis circa balineum quod parum, ut scribis, idoneo loco
incohauerunt suadendum sit, tu constitues. Architecti tibi deesse non
possunt. Nulla prouincia non et peritos et ingeniosos homines habet;
modo ne existimes breuius esse ab urbe mitti, cum ex Graecia etiam ad
nos uenire soliti sint.
|
|
|
C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI
(1) Intuenti mihi et fortunae tuae et
animi magnitudinem conuenientissimum uidetur demonstrari opera non
minus aeternitate tua quam gloria digna, quantumque pulchritudinis
tantum utilitatis habitura. (2) Est in Nicomedensium finibus
amplissimus lacus. Per hunc marmora fructus ligna materiae et sumptu
modico et labore usque ad uiam nauibus, inde magno labore maiore
impendio uehiculis ad mare deuehuntur ... hoc opus multas manus poscit.
At eae porro non desunt. Nam et in agris magna copia est hominum et
maxima in civitate, certaque spes omnes libentissime aggressuros opus
omnibus fructuosum. (3) Superest ut tu libratorem vel architectum si
tibi videbitur mittas, qui diligenter exploret, sitne lacus altior
mari, quem artifices regionis huius quadraginta cubitis altiorem esse
contendunt. (4) Ego per eadem loca invenio fossam a rege percussam, sed
incertum utrum ad colligendum umorem circumiacentium agrorum an ad
committendum flumini lacum; est enim imperfecta. Hoc quoque dubium,
intercepto rege mortalitate an desperato operis effectu. (5) Sed hoc
ipso - feres enim me ambitiosum pro tua gloria - incitor et accendor,
ut cupiam peragi a te quae tantum coeperant reges.
|
|
|
TRAIANUS PLINIO
Potest nos sollicitare lacus iste, ut
committere illum mari velimus; sed plane explorandum est diligenter, ne
si emissus in mare fuerit totus effluat certe, quantum aquarum et unde
accipiat. Poteris a Calpurnio Macro petere libratorem, et ego hinc
aliquem tibi peritum eius modi operum mittam.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
(1) Requirenti mihi Byzantiorum rei
publicae impendia, quae maxima fecit, indicatum est, domine, legatum ad
te salutandum annis omnibus cum psephismate mitti, eique dari nummorum
duodena milia. (2) Memor ergo propositi tui legatum quidem retinendum,
psephisma autem mittendum putavi, ut simul et sumptus levaretur et
impleretur publicum officium. (3) Eidem civitati imputata sunt terna
milia, quae viatici nomine annua dabantur legato eunti ad eum qui
Moesiae praeest publice salutandum. Haec ego in posterum circumcidenda
existimavi. (4) Te, domine, rogo ut quid sentias rescribendo aut
consilium meum confirmare aut errorem emendare digneris.
|
|
|
TRAIANUS PLINIO
Optime fecisti, Secunde carissime, duodena
ista Byzantiis quae ad salutandum me in legatum impendebantur
remittendo. Fungentur his partibus, etsi solum psephisma per te missum
fuerit. Ignoscet illis et Moesiae praeses, si minus illum sumptuose
coluerint.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
Diplomata, domine, quorum dies praeterit,
an omnino observari et quam diu velis, rogo scribas meque haesitatione
liberes. Vereor enim, ne in alterutram partem ignorantia lapsus aut
illicita confirmem aut necessaria impediam.
|
|
|
TRAIANUS PLINIO
Diplomata, quorum praeteritus est dies,
non debent esse in usu. Ideo inter prima iniungo mihi, ut per omnes
provincias ante mittam nova diplomata, quam desiderari possint.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
(1) Cum vellem, domine, Apameae cognoscere
publicos debitores et reditum et impendia, responsum est mihi cupere
quidem universos, ut a me rationes coloniae legerentur, numquam tamen
esse lectas ab ullo proconsulum; habuisse privilegium et vetustissimum
morem arbitrio suo rem publicam administrare. (2) Exegi ut quae
dicebant quaeque recitabant libello complecterentur; quem tibi qualem
acceperam misi, quamvis intellegerem pleraque ex illo ad id, de quo
quaeritur, non pertinere. (3) Te rogo ut mihi praeire digneris, quid me
putes observare debere. Vereor enim ne aut excessisse aut non implesse
officii mei partes videar.
|
|
|
TRAIANUS PLINIO
(1) Libellus Apamenorum, quem epistulae
tuae iunxeras, remisit mihi necessitatem perpendendi qualia essent,
propter quae videri volunt eos, qui pro consulibus hanc provinciam
obtinuerunt, abstinuisse inspectatione rationum suarum, cum ipse ut eas
inspiceres non recusaverint. (2) Remuneranda est igitur probitas eorum,
ut iam nunc sciant hoc, quod inspecturus es, ex mea voluntate salvis,
quae habent, privilegiis esse facturum.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
(1) Ante adventum meum, domine,
Nicomedenses priori foro novum adicere coeperunt, cuius in angulo est
aedes vetustissima Matris Magnae aut reficienda aut transferenda, ob
hoc praecipue quod est multo depressior opere eo quod cum maxime
surgit. (2) Ego cum quaererem, num esset aliqua lex dicta templo,
cognovi alium hic, alium apud nos esse morem dedicationis. Dispice
ergo, domine, an putes aedem, cui nulla lex dicta est, salva religione
posse transferri; alioqui commodissimum est, si religio non impedit.
|
|
|
TRAIANUS PLINIO
Potes, mi Secunde carissime, sine
sollicitudine religionis, si loci positio videtur hoc desiderare, aedem
Matris Deum transferre in eam quae est accommodatior; nec te moveat,
quod lex dedicationis nulla reperitur, cum solum peregrinae civitatis
capax non sit dedicationis, quae fit nostro iure.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
(1) Difficile est, domine, exprimere
verbis, quantam perceperim laetitiam, quod et mihi et socrui meae
praestitisti, ut affinem eius Caelium Clementem in hanc provinciam
transferres. (2) Ex illo enim et mensuram beneficii tui penitus
intellego, cum tam plenam indulgentiam cum tota domo mea experiar, cui
referre gratiam parem ne audeo quidem, quamvis maxime possim. Itaque ad
vota confugio deosque precor, ut iis, quae in me assidue confers, non
indignus existimer.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
Diem, domine, quo servasti imperium, dum
suscipis, quanta mereris laetitia celebravimus, precati deos ut te
generi humano, cuius tutela et securitas saluti tuae innisa est,
incolumem florentemque praestarent. Praeivimus et commilitonibus ius
iurandum more sollemni, eadem provincialibus certatim pietate
iurantibus.
|
|
|
TRAIANUS PLINIO
Quanta religione et laetitia commilitones
cum provincialibus te praeeunte diem imperii mei celebraverint,
libenter, mi Secunde carissime, agnovi litteris tuis.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
(1) Pecuniae publicae, domine, providentia
tua et ministerio nostro et iam exactae sunt et exiguntur; quae vereor
ne otiosae iaceant. Nam et praediorum comparandorum aut nulla aut
rarissima occasio est, nec inveniuntur qui velint debere rei publicae,
praesertim duodenis assibus, quanti a privatis mutuantur. (2) Dispice
ergo, domine, numquid minuendam usuram ac per hoc idoneos debitores
invitandos putes, et, si nec sic reperiuntur, distribuendam inter
decuriones pecuniam, ita ut recte rei publicae caveant; quod quamquam
invitis et recusantibus minus acerbum erit leviore usura constituta.
|
|
|
TRAIANUS PLINIO
Et ipse non aliud remedium dispicio, mi
Secunde carissime, quam ut quantitas usurarum minuatur, quo facilius
pecuniae publicae collocentur. Modum eius, ex copia eorum qui
mutuabuntur, tu constitues. Invitos ad accipiendum compellere, quod
fortassis ipsis otiosum futurum sit, non est ex iustitia nostrorum
temporum.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
(1) Summas, domine, gratias ago, quod
inter maximas occupationes <in> iis, de quibus te consului, me
quoque regere dignatus es; quod nunc quoque facias rogo. (2) Adiit enim
me quidam indicavitque adversarios suos a Servilio Calvo, clarissimo
viro, in triennium relegatos in provincia morari: illi contra ab eodem
se restitutos affirmaverunt edictumque recitaverunt. Qua causa
necessarium credidi rem integram ad te referre. (3) Nam, sicut mandatis
tuis cautum est, ne restituam ab alio aut a me relegatos, ita de iis,
quos alius et relegaverit et restituerit, nihil comprehensum est. Ideo
tu, domine, consulendus fuisti, quid observare me velles, tam hercule
quam de iis qui in perpetuum relegati nec restituti in provincia
deprehenduntur. (4) Nam haec quoque species incidit in cognitionem
meam. Est enim adductus ad me in perpetuum relegatus <a> Iulio
Basso proconsule. Ego, quia sciebam acta Bassi rescissa datumque a
senatu ius omnibus, de quibus ille aliquid constituisset, ex integro
agendi, dumtaxat per biennium, interrogavi hunc, quem relegaverat, an
adisset docuissetque proconsulem. <Negavit.> (5) Per quod
effectum est, ut te consulerem, reddendum eum poenae suae an gravius
aliquid et quid potissimum constituendum putares et in hunc et in eos,
si qui forte in simili condicione invenirentur. Decretum Calvi et
edictum, item decretum Bassi his litteris subieci.
|
|
|
TRAIANUS PLINIO
(1) Quid in persona eorum statuendum sit,
qui a P. Servilio Calvo proconsule in triennium relegati et mox eiusdem
edicto restituti in provincia remanserunt, proxime tibi rescribam, cum
causas eius facti a Calvo requisiero. (2) Qui a Iulio Basso in
perpetuum relegatus est, cum per biennium agendi facultatem habuerit,
si existimat se iniuria relegatum, neque id fecerit atque in provincia
morari perseverarit, vinctus mitti ad praefectos praetorii mei debet.
Neque enim sufficit eum poenae suae restitui, quam contumacia elusit.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
(1) Cum citarem iudices, domine, conventum
incohaturus, Flavius Archippus vacationem petere coepit ut philosophus.
(2) Fuerunt, qui dicerent non liberandum eum iudicandi necessitate, sed
omnino tollendum de iudicum numero reddendumque poenae, quam fractis
vinculis evasisset. (3) Recitata est sententia Veli Pauli proconsulis,
qua probabatur Archippus crimine falsi damnatus in metallum: ille nihil
proferebat, quo restitutum se doceret; allegabat tamen pro restitutione
et libellum a se Domitiano datum et epistulas eius ad honorem suum
pertinentes et decretum Prusensium. Addebat his et tuas litteras
scriptas sibi, addebat et patris tui edictum et epistulam, quibus
confirmasset beneficia a Domitiano data. (4) Itaque, quamvis eidem
talia crimina applicarentur, nihil decernendum putavi, donec te
consulerem de eo, quod mihi constitutione tua dignum videbatur. Ea quae
sunt utrimque recitata his litteris subieci.
EPISTULA DOMITIANI AD TERENTIUM MAXIMUM
(5) Flavius Archippus philosophus
impetravit a me, ut agrum ei ad c circa PrusiadamÅ, patriam suam, emi
iuberem, cuius reditu suos alere posset. Quod ei praestari volo. Summam
expensam liberalitati meae feres.
EIUSDEM AD LAPPIUM MAXIMUM
6) Archippum philosophum, bonum virum et
professioni suae etiam moribus respondentem, commendatum habeas velim,
mi Maxime, et plenam ei humanitatem tuam praestes in iis, quae
verecunde a te desideraverit.
EDICTUM DIVI NERVAE
(7) Quaedam sine dubio, Quirites, ipsa
felicitas temporum edicit, nec exspectandus est in iis bonus princeps,
quibus illum intellegi satis est, cum hoc sibi civium meorum spondere
possit vel non admonita persuasio, me securitatem omnium quieti meae
praetulisse, ut et nova beneficia conferrem et ante me concessa
servarem. (8) Ne tamen aliquam gaudiis publicis afferat haesitationem
vel eorum qui impetraverunt diffidentia vel eius memoria qui
praestitit, necessarium pariter credidi ac laetum obviam dubitantibus
indulgentiam meam mittere. (9) Nolo existimet quisquam, quod alio
principe vel privatim vel publice consecutus <sit> ideo saltem a
me rescindi, ut potius mihi debeat. Sint rata et certa, nec gratulatio
ullius instauratis egeat precibus, quem fortuna imperii vultu meliore
respexit. le novis beneficiis vacare patiantur, et ea demum sciant
roganda esse quae non habent.
EPISTULA EIUSDEM AD TULLIUM IUSTUM
(10) Cum rerum omnium ordinatio, quae
prioribus temporibus incohatae consummatae sunt, observanda sit, tum
epistulis etiam Domitiani standum est.
59
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
|
|
|
Flavius Archippus per salutem tuam
aeternitatemque petit a me, ut libellum quem mihi dedit mitterem tibi.
Quod ego sic roganti praestandum putavi, ita tamen ut missurum me notum
accusatrici eius facerem, a qua et ipsa acceptum libellum his epistulis
iunxi, quo facilius velut audita utraque parte dispiceres, quid
statuendum putares.
60
|
|
|
TRAIANUS PLINIO
|
|
|
(1) Potuit quidem ignorasse Domitianus, in
quo statu esset Archippus, cum tam multa ad honorem eius pertinentia
scriberet; sed meae naturae accommodatius est credere etiam statui eius
subventum interventu principis, praesertim cum etiam statuarum ei honor
totiens decretus sit ab iis, qui <non> ignorabant, quid de illo
Paulus proconsul pronuntiasset. (2) Quae tamen, mi Secunde carissime,
non eo pertinent, ut si quid illi novi criminis obicitur, minus de eo
audiendum putes. Libellos Furiae Primae accusatricis, item ipsius
Archippi, quos alteri epistulae tuae iunxeras, legi.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
(1) Tu quidem, domine, providentissime
vereris,ne commissus flumini atque ita mari lacus effluat; sed ego in
re praesenti invenisse videor, quem ad modum huic periculo occurrerem.
(2) Potest enim lacus fossa usque ad flumen adduci nec tamen in flumen
emitti, sed relicto quasi margine contineri pariter et dirimi. Sic
consequemur, ut neque aqua viduetur flumini mixtus et sit perinde ac si
misceatur. Erit enim facile per illam brevissimam terram, quae
interiacebit, advecta fossa onera transponere in flumen. (3) Quod ita
fiet si necessitas coget, et - spero - non coget. Est enim et lacus
ipse satis altus et nunc in contrariam partem flumen emittit, quod
interclusum inde et quo volumus aversum, sine ullo detrimento lacus
tantum aquae quantum nunc portat effundet. Praeterea per id spatium,
per quod fossa fodienda est, incidunt rivi; qui si diligenter
colligantur, augebunt illud quod lacus dederit. (4) Enimvero, si
placeat fossam longius ducere et altius pressam mari aequare nec in
flumen, sed in ipsum mare emittere, repercussus maris servabit et
reprimet, quidquid e lacu veniet. Quorum si nihil nobis loci natura
praestaret, expeditum tamen erat cataractis aquae cursum temperare. (5)
Verum et haec et alia multo sagacius conquiret explorabitque librator,
quem plane, domine, debes mittere, ut polliceris. Est enim res digna et
magnitudine tua et cura. Ego interim Calpurnio Macro clarissimo viro
auctore te scripsi, ut libratorem quam maxime idoneum mitteret.
|
|
|
TRAIANUS PLINIO
Manifestum, mi Secunde carissime, nec
prudentiam nec diligentiam tibi defuisse circa istum lacum, cum tam
multa provisa habeas, per quae nec periclitetur exhauriri et magis in
usu nobis futurus sit. Elige igitur id quod praecipue res ipsa
suaserit. Calpurnium Macrum credo facturum, ut te libratore instruat,
neque provinciae istae his artificibus carent.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
Scripsit mihi, domine, Lycormas libertus
tuus ut, si qua legatio a Bosporo venisset urbem petitura, usque in
adventum suum retineretur. Et legatio quidem, dumtaxat in eam
civitatem, in qua ipse sum, nulla adhuc venit, sed venit tabellarius
Sauromatae <regis>, quem ego usus opportunitate, quam mihi casus
obtulerat, cum tabellario qui Lycormam ex itinere praecessit mittendum
putavi, ut posses ex Lycormae et regis epistulis pariter cognoscere,
quae fortasse pariter scire deberes.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
Rex Sauromates scripsit mihi esse quaedam,
quae deberes quam maturissime scire. Qua ex causa festinationem
tabellarii, quem ad te cum epistulis misit, diplomate adiuvi.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
(1) Magna, domine, et ad totam provinciam
pertinens quaestio est de condicione et alimentis eorum, quos vocant
'threptous'. (2) In qua ego auditis constitutionibus principum, quia
nihil inveniebam aut proprium aut universale, quod ad Bithynos
referretur, consulendum te existimavi, quid observari velles; neque
putavi posse me in eo, quod auctoritatem tuam posceret, exemplis esse
contentum. (3) Recitabatur autem apud me edictum, quod dicebatur divi
Augusti, ad Andaniam pertinens; recitatae et epistulae divi Vespasiani
ad Lacedaemonios et divi Titi ad eosdem et Achaeos et Domitiani ad
Avidium Tigrinum et Armenium Brocchum proconsules, item ad
Lacedaemonios; quae ideo tibi non misi, quia et parum emendata et
quaedam non certae fidei videbantur, et quia vera et emendata in
scriniis tuis esse credebam.
|
|
|
TRAIANUS PLINIO
(1) Quaestio ista, quae pertinet ad eos
qui liberi nati expositi, deinde sublati a quibusdam et in servitute
educati sunt, saepe tractata est, nec quicquam invenitur in
commentariis eorum principum, qui ante me fuerunt, quod ad omnes
provincias sit constitutum. (2) Epistulae sane sunt Domitiani ad
Avidium Nigrinum et Armenium Brocchum, quae fortasse debeant observari:
sed inter eas provincias, de quibus rescripsit, non est Bithynia; et
ideo nec assertionem denegandam iis qui ex eius modi causa in
libertatem vindicabuntur puto, neque ipsam libertatem redimendam pretio
alimentorum.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
(1) Legato Sauromatae regis; cum sua
sponte Nicaeae, ubi me invenerat, biduo substitisset, longiorem moram
faciendam, domine, non putavi, primum quod incertum adhuc erat, quando
libertus tuus Lycormas venturus esset, deinde quod ipse proficiscebar
in diversam provinciae partem, ita officii necessitate exigente. (2)
Haec in notitiam tuam perferenda existimavi, quia proxime scripseram
petisse Lycormam, ut legationem, si qua venisset a Bosporo, usque in
adventum suum retinerem. Quod diutius faciendi nulla mihi probabilis
ratio occurrit, praesertim cum epistulae Lycormae, quas detinere, ut
ante praedixi, nolui, aliquot diebus hinc legatum antecessurae
viderentur.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
Petentibus quibusdam, ut sibi reliquias
suorum aut propter iniuriam vetustatis aut propter fluminis incursum
aliaque his similia quocumque secundum exemplum proconsulum transferre
permitterem, quia sciebam in urbe nostra ex eius modi causa collegium
pontificum adiri solere, te, domine, maximum pontificem consulendum
putavi, quid observare me velis.
|
|
|
TRAIANUS PLINIO
Durum est iniungere necessitatem
provincialibus pontificum adeundorum, si reliquias suorum propter
aliquas iustas causas transferre ex loco in alium locum velint.
Sequenda ergo potius tibi exempla sunt eorum, qui isti provinciae
praefuerunt, et ut causa cuique, ita aut permittendum aut negandum.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
(1) Quaerenti mihi, domine, Prusae ubi
posset balineum quod indulsisti fieri, placuit locus in quo fuit
aliquando domus, ut audio, pulchra, nunc deformis ruinis. Per hoc enim
consequemur, ut foedissima facies civitatis ornetur, atque etiam ut
ipsa civitas amplietur nec ulla aedificia tollantur, sed quae sunt
vetustate sublapsa relaxentur in melius. (2) Est autem huius domus
condicio talis: legaverat eam Claudius Polyaenus Claudio Caesari
iussitque in peristylio templum ei fieri, reliqua ex domo locari. Ex ea
reditum aliquamdiu civitas percepit; deinde paulatim partim spoliata,
partim neglecta cum peristylio domus tota collapsa est, ac iam paene
nihil ex ea nisi solum superest; quod tu, domine, sive donaveris
civitati sive venire iusseris, propter opportunitatem loci pro summo
munere accipiet. (3) Ego, si permiseris, cogito in area vacua balineum
collocare, eum autem locum, in quo aedificia fuerunt, exedra et
porticibus amplecti atque tibi consecrare, cuius beneficio elegans opus
dignumque nomine tuo fiet. (4) Exemplar testamenti, quamquam mendosum,
misi tibi; ex quo cognosces multa Polyaenum in eiusdem domus ornatum
reliquisse, quae ut domus ipsa perierunt, a me tamen in quantum
potuerit requirentur.
|
|
|
TRAIANUS PLINIO
Possumus apud Prusenses area ista cum domo
collapsa, quam vacare scribis, ad exstructionem balinei uti. Illud
tamen parum expressisti, an aedes in peristylio Claudio facta esset.
Nam, si facta est, licet collapsa sit, religio eius occupavit solum .
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
Postulantibus quibusdam, ut de agnoscendis
liberis restituendisque natalibus et secundum epistulam Domitiani
scriptam Minicio Rufo et secundum exempla proconsulum ipse cognoscerem,
respexi ad senatus consultum pertinens ad eadem genera causarum, quod
de iis tantum provinciis loquitur, quibus proconsules praesunt; ideoque
rem integram distuli, dum <tu>, domine, praeceperis, quid
observare me velis.
|
|
|
TRAIANUS PLINIO
Si mihi senatus consultum miseris quod
haesitationem tibi fecit, aestimabo an debeas cognoscere de agnoscendis
liberis et natalibus veris restituendis.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
(1) Appuleius, domine, miles qui est in
statione Nicomedensi, scripsit mihi quendam nomine Callidromum, cum
detineretur a Maximo et Dionysio pistoribus, quibus operas suas
locaverat, confugisse ad tuam statuam perductumque ad magistratus
indicasse, servisse aliquando Laberio Maximo, captumque a Susago in
Moesia et a Decibalo muneri missum Pacoro Parthiae regi, pluribusque
annis in ministerio eius fuisse, deinde fugisse, atque ita in
Nicomediam pervenisse. (2) Quem ego perductum ad me, cum eadem
narrasset, mittendum ad te putavi; quod paulo tardius feci, dum requiro
gemmam, quam sibi habentem imaginem Pacori et quibus ornatus fuisset
subtractam indicabat. (3) Volui enim hanc quoque, si inveniri
potuisset, simul mittere, sicut glebulam misi, quam se ex Parthico
metallo attulisse dicebat. Signata est anulos meo, cuius est
aposphragisma quadriga.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
(1) Iulius, domine, Largus ex Ponto nondum
mihi visus ac ne auditus quidem - scilicet iudicio tuo credidit -
dispensationem quandam mihi erga te pietatis suae ministeriumque
mandavit. (2) Rogavit enim testamento, ut hereditatem suam adirem
cerneremque, ac deinde praeceptis quinquaginta milibus nummum reliquum
omne Heracleotarum et Tianorum civitatibus redderem, ita ut esset
arbitrii mei utrum opera facienda, quae honori tuo consecrarentur,
putarem an instituendos quinquennales agonas, qui Traiani
appellarentur. Quod in notitiam tuam perferendum existimavi ob hoc
maxime, ut dispiceres quid eligere debeam.
|
|
|
TRAIANUS PLINIO
Iulius Largus fidem tuam quasi te bene
nosset elegit. Quid ergo potissimum ad perpetuitatem memoriae eius
faciat, secundum cuiusque loci condicionem ipse dispice et quod optimum
existimaveris, id sequere.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
(1) Providentissime, domine, fecisti, quod
praecepisti Calpurnio Macro clarissimo viro, ut legionarium centurionem
Byzantium mitteret. (2) Dispice an etiam Iuliopolitanis simili ratione
consulendum putes, quorum civitas, cum sit perexigua, onera maxima
sustinet tantoque graviores iniurias quanto est infirmior patitur. (3)
Quidquid autem Iuliopolitanis praestiteris, id etiam toti provinciae
proderit. Sunt enim in capite Bithyniae, plurimisque per eam
commeantibus transitum praebent.
|
|
|
TRAIANUS PLINIO
(1) Ea condicio est civitatis Byzantiorum
confluente undique in eam commeantium turba, ut secundum consuetudinem
praecedentium temporum honoribus eius praesidio centurionis legionarii
consulendum habuerimus. <Si> (2) Iuliopolitanis succurrendum
eodem modo putaverimus, onerabimus nos exemplo; plures enim eo quanto
infirmiores erunt idem petent. Fiduciam <eam> diligentiae
<tuae> habeo, ut credam te omni ratione id acturum, ne sint
obnoxii iniuriis. (3) Si qui autem se contra disciplinam meam
gesserint, statim coerceantur; aut, si plus admiserint quam ut in re
praesenti satis puniantur, si milites erunt, legatis eorum quod
deprehenderis notum facies aut, si in urbem versus venturi erunt, mihi
scribes.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
(1) Cautum est, domine, Pompeia lege quae
Bithynis data est, ne quis capiat magistratum neve sit in senatu minor
annorum triginta. Eadem lege comprehensum est, ut qui ceperint
magistratum sint in senatu. (2) Secutum est dein edictum divi Augusti,
quo permisit minores magistratus ab annis duobus et viginti capere. (3)
Quaeritur ergo an, qui minor triginta annorum gessit magistratum,
possit a censoribus in senatum legi, et, si potest, an ii quoque, qui
non gesserint, possint per eandem interpretationem ab ea aetate
senatores legi, a qua illis magistratum gerere permissum est; quod
alioqui factitatum adhuc et esse necessarium dicitur, quia sit
aliquanto melius honestorum hominum liberos quam e plebe in curiam
admitti. (4) Ego a destinatis censoribus quid sentirem interrogatus eos
quidem, qui minores triginta annis gessissent magistratum, putabam
posse in senatum et secundum edictum Augusti et secundum legem Pompeiam
legi, quoniam Augustus gerere magistratus minoribus annis triginta
permisisset, lex senatorem esse voluisset qui gessisset magistratum.
(5) De iis autem qui non gessissent, quamvis essent aetatis eiusdem
cuius illi quibus gerere permissum est, haesitabam; per quod effectum
est ut te, domine, consulerem, quid observari velles. Capita legis, tum
edictum Augusti litteris subieci.
|
|
|
TRAIANUS PLINIO
Interpretationi tuae, mi Secunde
carissime, idem existimo: hactenus edicto divi Augusti novatam esse
legem Pompeiam, ut magistratum quidem capere possent ii, qui non
minores duorum et viginti annorum essent, et qui cepissent, in senatum
cuiusque civitatis pervenirent. Ceterum non capto magistratu eos, qui
minores triginta annorum sint, quia magistratum capere possint, in
curiam etiam loci cuiusque non existimo legi posse.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
(1) Cum Prusae ad Olympum, domine,
publicis negotiis intra hospitium eodem die exiturus vacarem,
Asclepiades magistratus indicavit appellatum me a Claudio Eumolpo. Cum
Cocceianus Dion in bule assignari civitati opus cuius curam egerat
vellet, tum Eumolpus assistens Flavio Archippo dixit exigendam esse a
Dione rationem operis, ante quam rei publicae traderetur, quod aliter
fecisset ac debuisset. (2) Adiecit etiam esse in eodem positam tuam
statuam et corpora sepultorum, uxoris Dionis et filii, postulavitque ut
cognoscerem pro tribunali. (3) Quod cum ego me protinus facturum
dilaturumque profectionem dixissem, ut longiorem diem ad struendam
causam darem utque in alia civitate cognoscerem petiit. (4) Ego me
auditurum Nicaeae respondi. Ubi cum consedissem cogniturus, idem
Eumolpus tamquam si adhuc parum instructus dilationem petere coepit,
contra Dion ut audiretur exigere. (5) Dicta sunt utrimque multa, etiam
de causa. Ego cum dandam dilationem et <te> consulendum
existimarem in re ad exemplum pertinenti, dixi utrique parti ut
postulationum suarum libellos darent. Volebam enim te ipsorum
potissimum verbis ea quae erant proposita cognoscere. (6) Et Dion
quidem se daturum dixit. Eumolpus respondit complexurum se libello quae
rei publicae peteret, ceterum quod ad sepultos pertineret non
accusatorem se sed advocatum Flavi Archippi, cuius mandata pertulisset.
Archippus, cui Eumolpus sicut Prusiade assistebat, dixit se libellum
daturum. At nec Eumolpus nec Archippus quam<quam> plurimis diebus
exspectati adhuc mihi libellos dederunt; Dion dedit, quem huic
epistulae iunxi. (7) Ipse in re praesenti fui et vidi tuam quoque
statuam in bibliotheca positam, id autem in quo dicuntur sepulti filius
et uxor Dionis in area collocatum, quae porticibus includitur. (8) Te,
domine, rogo ut me in hoc praecipue genere cognitionis regere digneris,
cum alioqui magna sit exspectatio, ut necesse est in ea re quae et in
confessum venit et exemplis defenditur.
|
|
|
TRAIANUS PLINIO
(1) Potuisti non haerere, mi Secunde
carissime, circa id de quo me consulendum existimasti, cum propositum
meum optime nosses, non ex metu nec terrore hominum aut criminibus
maiestatis reverentiam nomini meo acquiri. (2) Omissa ergo ea
quaestione, quam non admitterem etiam si exemplis adiuvaretur, ratio
totius operis effecti sub cura Cocceiani Dionis excutiatur, cum et
utilitas civitatis exigat nec aut recuset Dion aut debeat recusare.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
Rogatus, domine, a Nicaeensibus publice
per ea, quae mihi et sunt et debent esse sanctissima, id est per
aeternitatem tuam salutemque, ut preces suas ad te perferrem, fas non
putavi negare acceptumque ab iis libellum huic epistulae iunxi.
|
|
|
TRAIANUS PLINIO
Nicaeensibus, qui intestatorum civium
suorum concessam vindicationem bonorum a divo Augusto affirmant,
debebis vacare contractis omnibus personis ad idem negotium
pertinentibus, adhibitis Virdio Gemellino et Epimacho liberto meo
procuratoribus, ut aestimatis etiam iis, quae contra dicuntur, quod
optimum credideritis, statuatis.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
Maximum libertum et procuratorem tuum,
domine, per omne tempus, quo fuimus una, probum et industrium et
diligentem ac sicut rei tuae amantissimum ita disciplinae tenacissimum
expertus, libenter apud te testimonio prosequor, ea fide quam tibi
debeo.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
Gavium Bassum, domine, praefectum orae
Ponticae integrum probum industrium atque inter ista reverentissimum
mei expertus, voto pariter et suffragio prosequor, ea fide quam tibi
debeo.
|
|
|
<C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI >
... quam ea quae speret instructum
commilitio tuo, cuius disciplinae debet, quod indulgentia tua dignus
est. Apud me et milites et pagani, a quibus iustitia eius et humanitas
penitus inspecta est, certatim ei qua privatim qua publice testimonium
perhibuerunt. Quod in notitiam tuam perfero, ea fide quam tibi debeo.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
(1) Nymphidium Lupum, domine, primipilarem
commilitonem habui, cum ipse tribunus essem ille praefectus: inde
familiariter diligere coepi. Crevit postea caritas ipsa mutuae
vetustate amicitiae. (2) Itaque et quieti eius inieci manum et exegi,
ut me in Bithynia consilio instrueret. Quod ille amicissime et otii et
senectutis ratione postposita et iam fecit et facturus est. (3) Quibus
ex causis necessitudines eius inter meas numero, filium in primis,
Nymphidium Lupum, iuvenem probum industrium et egregio patre
dignissimum, suffecturum indulgentiae tuae, sicut primis eius
experimentis cognoscere potes, cum praefectus cohortis plenissimum
testimonium meruerit Iuli Ferocis et Fusci Salinatoris clarissimorum
virorum. Meum gaudium, domine, meamque gratulationem filii honore
cumulabis.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
Opto, domine, et hunc natalem et plurimos
alios quam felicissimos agas aeternaque laude florentem virtutis tuae
gloriam ... quam incolumis et fortis aliis super alia operibus augebis.
|
|
|
TRAIANUS PLINIO
Agnosco vota tua, mi Secunde carissime,
quibus precaris, ut plurimos et felicissimos natales florente statu rei
publicae nostrae agam.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
(1) Sinopenses, domine, aqua deficiuntur;
quae videtur et bona et copiosa ab sexto decimo miliario posse perduci.
Est tamen statim ab capite paulo amplius passus mille locus suspectus
et mollis, quem ego interim explorari modico impendio iussi, an
recipere et sustinere opus possit. (2) Pecunia curantibus nobis
contracta non deerit, si tu, domine, hoc genus operis et salubritati et
amoenitati valde sitientis coloniae indulseris.
|
|
|
TRAIANUS PLINIO
Ut coepisti, Secunde carissime, explora
diligenter, an locus ille quem suspectum habes sustinere opus aquae
ductus possit. Neque dubitandum puto, quin aqua perducenda sit in
coloniam Sinopensem, si modo et viribus suis assequi potest, cum
plurimum ea res et salubritati et voluptati eius collatura sit.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
Amisenorum civitas libera et foederata
beneficio indulgentiae tuae legibus suis utitur. In hac datum mihi
libellum ad 'epanous' pertinentem his litteris subieci, ut tu, domine,
dispiceres quid et quatenus aut permittendum aut prohibendum putares.
|
|
|
TRAIANUS PLINIO
Amisenos, quorum libellum epistulae tuae
iunxeras, si legibus istorum, quibus beneficio foederis utuntur,
concessum est eranum habere, possumus quo minus habeant non impedire,
eo facilius si tali collatione non ad turbas et ad illicitos coetus,
sed ad sustinendam tenuiorum inopiam utuntur. In ceteris civitatibus,
quae nostro iure obstrictae sunt, res huius modi prohibenda est.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
(1) Suetonium Tranquillum, probissimum
honestissimum eruditissimum virum, et mores eius secutus et studia iam
pridem, domine, in contubernium assumpsi, tantoque magis diligere coepi
quanto nunc propius inspexi. (2) Huic ius trium liberorum necessarium
faciunt duae causae; nam et iudicia amicorum promeretur et parum felix
matrimonium expertus est, impetrandumque a bonitate tua per nos habet
quod illi fortunae malignitas denegavit. (3) Scio, domine, quantum
beneficium petam, sed peto a te cuius in omnibus desideriis meis
indulgentiam experior. Potes enim colligere quanto opere cupiam, quod
non rogarem absens si mediocriter cuperem.
|
|
|
TRAIANUS PLINIO
Quam parce haec beneficia tribuam, utique,
mi Secunde carissime, haeret tibi, cum etiam in senatu affirmare soleam
non excessisse me numerum, quem apud amplissimum ordinem suffecturum
mihi professus sum. Tuo tamen desiderio subscripsi et dedisse me ius
trium liberorum Suetonio Tranquillo ea condicione, qua assuevi, referri
in commentarios meos iussi.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
(1) Sollemne est mihi, domine, omnia de
quibus dubito ad te referre. Quis enim potest melius vel cunctationem
meam regere vel ignorantiam instruere? Cognitionibus de Christianis
interfui numquam: ideo nescio quid et quatenus aut puniri soleat aut
quaeri. (2) Nec mediocriter haesitavi, sitne aliquod discrimen aetatum,
an quamlibet teneri nihil a robustioribus differant; detur paenitentiae
venia, an ei, qui omnino Christianus fuit, desisse non prosit; nomen
ipsum, si flagitiis careat, an flagitia cohaerentia nomini puniantur.
Interim, <in> iis qui ad me tamquam Christiani deferebantur, hunc
sum secutus modum. (3) Interrogavi ipsos an essent Christiani.
Confitentes iterum ac tertio interrogavi supplicium minatus;
perseverantes duci iussi. Neque enim dubitabam, qualecumque esset quod
faterentur, pertinaciam certe et inflexibilem obstinationem debere
puniri. (4) Fuerunt alii similis amentiae, quos, quia cives Romani
erant, adnotavi in urbem remittendos.
Mox ipso tractatu, ut fieri solet,
diffundente se crimine plures species inciderunt. (5) Propositus est
libellus sine auctore multorum nomina continens. Qui negabant esse se
Christianos aut fuisse, cum praeeunte me deos appellarent et imagini
tuae, quam propter hoc iusseram cum simulacris numinum afferri, ture ac
vino supplicarent, praeterea male dicerent Christo, quorum nihil cogi
posse dicuntur qui sunt re vera Christiani, dimittendos putavi. (6)
Alii ab indice nominati esse se Christianos dixerunt et mox negaverunt;
fuisse quidem sed desisse, quidam ante triennium, quidam ante plures
annos, non nemo etiam ante viginti. <Hi> quoque omnes et imaginem
tuam deorumque simulacra venerati sunt et Christo male dixerunt. (7)
Affirmabant autem hanc fuisse summam vel culpae suae vel erroris, quod
essent soliti stato die ante lucem convenire, carmenque Christo quasi
deo dicere secum invicem seque sacramento non in scelus aliquod
obstringere, sed ne furta ne latrocinia ne adulteria committerent, ne
fidem fallerent, ne depositum appellati abnegarent. Quibus peractis
morem sibi discedendi fuisse rursusque coeundi ad capiendum cibum,
promiscuum tamen et innoxium; quod ipsum facere desisse post edictum
meum, quo secundum mandata tua hetaerias esse vetueram. (8) Quo magis
necessarium credidi ex duabus ancillis, quae ministrae dicebantur, quid
esset veri, et per tormenta quaerere. Nihil aliud inveni quam
superstitionem pravam et immodicam.
(9) Ideo dilata cognitione ad consulendum
te decucurri. Visa est enim mihi res digna consultatione, maxime
propter periclitantium numerum. Multi enim omnis aetatis, omnis
ordinis, utriusque sexus etiam vocantur in periculum et vocabuntur.
Neque civitates tantum, sed vicos etiam atque agros superstitionis
istius contagio pervagata est; quae videtur sisti et corrigi posse.
(10) Certe satis constat prope iam desolata templa coepisse celebrari,
et sacra sollemnia diu intermissa repeti passimque venire
<carnem> victimarum, cuius adhuc rarissimus emptor inveniebatur.
Ex quo facile est opinari, quae turba hominum emendari possit, si sit
paenitentiae locus.
|
|
|
TRAIANUS PLINIO
(1) Actum quem debuisti, mi Secunde, in
excutiendis causis eorum, qui Christiani ad te delati fuerant, secutus
es. Neque enim in universum aliquid, quod quasi certam formam habeat,
constitui potest. (2) Conquirendi non sunt; si deferantur et arguantur,
puniendi sunt, ita tamen ut, qui negaverit se Christianum esse idque re
ipsa manifestum fecerit, id est supplicando dis nostris, quamvis
suspectus in praeteritum, veniam ex paenitentia impetret. Sine auctore
vero propositi libelli <in> nullo crimine locum habere debent.
Nam et pessimi exempli nec nostri saeculi est.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
(1) Amastrianorum civitas, domine, et
elegans et ornata habet inter praecipua opera pulcherrimam eandemque
longissimam plateam; cuius a latere per spatium omne porrigitur nomine
quidem flumen, re vera cloaca foedissima, ac sicut turpis immundissimo
aspectu, ita pestilens odore taeterrimo. (2) Quibus ex causis non minus
salubritatis quam decoris interest eam contegi; quod fiet si permiseris
curantibus nobis, ne desit quoque pecunia operi tam magno quam
necessario.
|
|
|
TRAIANUS PLINIO
Rationis est, mi Secunde carissime,
contegi aquam istam, quae per civitatem Amastrianorum fluit, si intecta
salubritati obest. Pecunia ne huic operi desit, curaturum te secundum
diligentiam tuam certum habeo.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
Vota, domine, priore anno nuncupata
alacres laetique persolvimus novaque rursus certante commilitonum et
provincialium pietate suscepimus, precati deos ut te remque publicam
florentem et incolumem ea benignitate servarent, quam super magnas
plurimasque virtutes praecipua sanctitate obsequio deorum honore
meruisti.
|
|
|
TRAIANUS PLINIO
Solvisse vota dis immortalibus te
praeeunte pro mea incolumitate commilitones cum provincialibus
laetissimo consensu et in futurum nuncupasse libenter, mi Secunde
carissime, cognovi litteris tuis.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
Diem, quo in te tutela generis humani
felicissima successione translata est, debita religione celebravimus,
commendantes dis imperii tui auctoribus et vota publica et gaudia.
|
|
|
TRAIANUS PLINIO
Diem imperii mei debita laetitia et
religione commilitonibus et provincialibus praeeunte te celebratum
libenter cognovi litteris tuis.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
Valerius, domine, Paulinus excepto Paulino
ius Latinorum suorum mihi reliquit; ex quibus rogo tribus interim ius
Quiritium des. Vereor enim, ne sit immodicum pro omnibus pariter
invocare indulgentiam tuam, qua debeo tanto modestius uti, quanto
pleniorem experior. Sunt autem pro quibus peto: C. Valerius Astraeus,
C. Valerius Dionysius, C. Valerius Aper.
|
|
|
TRAIANUS PLINIO
Cum honestissime iis, qui apud fidem tuam
a Valerio Paulino depositi sunt, consultum velis mature per me, iis
interim, quibus nunc petisti, dedisse me ius Quiritium referri in
commentarios meos iussi idem facturus in ceteris, pro quibus petieris.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
Rogatus, domine, a P. Accio Aquila,
centurione cohortis sextae equestris, ut mitterem tibi libellum per
quem indulgentiam pro statu filiae suae implorat, durum putavi negare,
cum scirem quantam soleres militum precibus patientiam humanitatemque
praestare.
|
|
|
TRAIANUS PLINIO
Libellum P. Accii Aquilae, centurionis
sextae equestris, quem mihi misisti, legi; cuius precibus motus dedi
filiae eius civitatem Romanam. Libellum rescriptum, quem illi redderes,
misi tibi.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
(1) Quid habere iuris velis et Bithynas et
Ponticas civitates in exigendis pecuniis, quae illis vel ex
locationibus vel ex venditionibus aliisve causis debeantur, rogo,
domine, rescribas. Ego inveni a plerisque proconsulibus concessam iis
protopraxian eamque pro lege valuisse. (2) Existimo tamen tua
providentia constituendum aliquid et sanciendum per quod utilitatibus
eorum in perpetuum consulatur. Nam quae sunt ab illis instituta, sint
licet sapienter indulta, brevia tamen et infirma sunt, nisi illis tua
contingit auctoritas.
|
|
|
TRAIANUS PLINIO
Quo iure uti debeant Bithynae vel Ponticae
civitates in iis pecuniis, quae ex quaque causa rei publicae
debebuntur, ex lege cuiusque animadvertendum est. Nam, sive habent
privilegium, quo ceteris creditoribus anteponantur, custodiendum est,
sive non habent, in iniuriam privatorum id dari a me non oportebit.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
(1) Ecdicus, domine, Amisenorum civitatis
petebat apud me a Iulio Pisone denariorum circiter quadraginta milia
donata ei publice ante viginti annos bule et ecclesia consentiente,
utebaturque mandatis tuis, quibus eius modi donationes vetantur. (2)
Piso contra plurima se in rem publicam contulisse ac prope totas
facultates erogasse dicebat. Addebat etiam temporis spatium
postulabatque, ne id, quod pro multis et olim accepisset, cum eversione
reliquae dignitatis reddere cogeretur. Quibus ex causis integram
cognitionem differendam existimavi, ut te, domine, consulerem, quid
sequendum putares.
|
|
|
TRAIANUS PLINIO
Sicut largitiones ex publico fieri mandata
prohibent, ita, ne multorum securitas subruatur, factas ante aliquantum
temporis retractari atque in irritum vindicari non oportet. Quidquid
ergo ex hac causa actum ante viginti annos erit, omittamus. Non minus
enim hominibus cuiusque loci quam pecuniae publicae consultum volo.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
(1) Lex Pompeia, domine, qua Bithyni et
Pontici utuntur, eos, qui in bulen a censoribus leguntur, dare pecuniam
non iubet; sed ii, quos indulgentia tua quibusdam civitatibus super
legitimum numerum adicere permisit, et singula milia denariorum et bina
intulerunt. (2) Anicius deinde Maximus proconsul eos etiam, qui a
censoribus legerentur, dumtaxat in paucissimis civitatibus aliud aliis
iussit inferre. (3) Superest ergo, ut ipse dispicias, an in omnibus
civitatibus certum aliquid omnes, qui deinde buleutae legentur, debeant
pro introitu dare. Nam, quod in perpetuum mansurum est, a te constitui
decet, cuius factis dictisque debetur aeternitas.
|
|
|
TRAIANUS PLINIO
Honorarium decurionatus omnes, qui in
quaque civitate Bithyniae decuriones fiunt, inferre debeant necne, in
universum a me non potest statui. Id ergo, quod semper tutissimum est,
sequendam cuiusque civitatis legem puto, sed verius eos, qui invitati
fiunt decuriones, id existimo acturos, ut praestatione ceteris
praeferantur.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
(1) Lege, domine, Pompeia permissum
Bithynicis civitatibus ascribere sibi quos vellent cives, dum ne quem
earum civitatium, quae sunt in Bithynia. Eadem lege sancitur, quibus de
causis e senatu a censoribus eiciantur. (2) Inde me quidam ex
censoribus consulendum putaverunt, an eicere deberent eum qui esset
alterius civitatis. (3) Ego quia lex sicut ascribi civem alienum
vetabat, ita eici e senatu ob hanc causam non iubebat, praeterea, quod
affirmabatur mihi in omni civitate plurimos esse buleutas ex aliis
civitatibus, futurumque ut multi homines multaeque civitates
concuterentur ea parte legis, quae iam pridem consensu quodam
exolevisset, necessarium existimavi consulere te, quid servandum
putares. Capita legis his litteris subieci.
|
|
|
TRAIANUS PLINIO
Merito haesisti, Secunde carissime, quid a
te rescribi oporteret censoribus consulentibus, an <manere
deberent> in senatu aliarum civitatium, eiusdem tamen provinciae
cives. Nam et legis auctoritas et longa consuetudo usurpata contra
legem in diversum movere te potuit. Mihi hoc temperamentum eius
placuit, ut ex praeterito nihil novaremus, sed manerent quamvis contra
legem asciti quarumcumque civitatium cives, in futurum autem lex
Pompeia observaretur; cuius vim si retro quoque velimus custodire,
multa necesse est perturbari.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
(1) Qui virilem togam sumunt vel nuptias
faciunt vel ineunt magistratum vel opus publicum dedicant, solent totam
bulen atque etiam e plebe non exiguum numerum vocare binosque denarios
vel singulos dare. Quod an celebrandum et quatenus putes, rogo scribas.
(2) Ipse enim, sicut arbitror, praesertim ex sollemnibus causis,
concedendum ius istud invitationis, ita vereor ne ii qui mille homines,
interdum etiam plures vocant, modum excedere et in speciem 'dianomês'
incidere videantur.
|
|
|
TRAIANUS PLINIO
Merito vereris, ne in speciem 'dianomês'
incidat invitatio, quae et in numero modum excedit et quasi per
corpora, non viritim singulos ex notitia ad sollemnes sportulas
contrahit. Sed ego ideo prudentiam tuam elegi, ut formandis istius
provinciae moribus ipse moderareris et ea constitueres, quae ad
perpetuam eius provinciae quietem essent profutura.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
(1) Athletae, domine, ea quae pro
iselasticis certaminibus constituisti, deberi sibi putant statim ex eo
die, quo sunt coronati; nihil enim referre, quando sint patriam
invecti, sed quando certamine vicerint, ex quo invehi possint. Ego
contra scribo 'iselastici nomine': itaque Åeorum vehementer addubitem
an sit potius id tempus, quo 'eisêlasan' intuendum. (2) Iidem obsonia
petunt pro eo agone, qui a te iselasticus factus est, quamvis vicerint
ante quam fieret. Aiunt enim congruens esse, sicut non detur sibi pro
iis certaminibus, quae esse iselastica postquam vicerunt desierunt, ita
pro iis dari quae esse coeperunt. (3) Hic quoque non mediocriter
haereo, ne cuiusquam retro habeatur ratio dandumque, quod tunc cum
vincerent non debebatur. Rogo ergo, ut dubitationem meam regere, id est
beneficia tua interpretari ipse digneris.
|
|
|
TRAIANUS PLINIO
Iselasticum tunc primum mihi videtur
incipere deberi, cum quis in civitatem suam ipse 'eisêlasen'. Obsonia
eorum certaminum, quae iselastica esse placuit mihi, si ante iselastica
non fuerunt, retro non debentur. Nec proficere pro desiderio athletarum
potest, quod eorum, quae postea iselastica non esse constitui, quam
vicerunt, accipere desierunt. Mutata enim condicione certaminum nihilo
minus, quae ante perceperant, non revocantur.
|
|
|
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI
(1) Usque in hoc tempus, domine, neque
cuiquam diplomata commodavi neque in rem ullam nisi tuam misi. Quam
perpetuam servationem meam quaedam necessitas rupit. (2) Uxori enim
meae audita morte avi volenti ad amitam suam excurrere usum eorum
negare durum putavi, cum talis officii gratia in celeritate
consisteret, sciremque te rationem itineris probaturum, cuius causa
erat pietas. Haec tibi scripsi, quia mihi parum gratus fore videbar, si
dissimulassem inter alia beneficia hoc unum quoque me debere
indulgentiae tuae, quod fiducia eius quasi consulto te non dubitavi
facere, quem si consuluissem, sero fecissem.
|
|
|
TRAIANUS PLINIO
Merito habuisti, Secunde carissime,
fiduciam animi mei nec dubitandum fuisset, si exspectasses donec me
consuleres, an iter uxoris tuae diplomatibus, quae officio tuo dedi,
adiuvandum esset, cum apud amitam suam uxor tua deberet etiam
celeritate gratiam adventus sui augere.
|
|
|
|
|