Aulus Gellius
Noctes Atticae *
Превод: Атически нощи, Вл. Атанасов, Наука и изкуство, 1985
 
двуезичен | оригинал | превод

I II III IV V VI VII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX  

1  2  3  4  5 
[II. Quid Aristoteles de numero puerperii memoriae mandaverit. Aristoteles philosophus memoriae tradidit mulierem in Aegypto uno partu quinque pueros enixam eumque esse finem dixit multiiugae hominum partionis neque plures umquam simul genitos compertum, hunc autem esse numerum ait rarissimum. Sed et divo Augusto imperante, qui temporum eius historiam scripserunt, ancillam Caesaris Augusti in agro Laurente peperisse quinque pueros dicunt eosque pauculos dies vixisse; matrem quoque eorum non multo, postquam peperit, mortuam, monumentumque ei factum iussu Augusti in via Laurentina, inque eo scriptum esse numerum puerperii eius, de quo diximus.
[III. Locorum quorundam inlustrium conlatio contentioque facta ex orationibus C. Gracchi et M. Ciceronis et M. Catonis. Fortis ac vehemens orator existimatur esse C. Gracchus. Nemo id negat. Sed quod nonnullis videtur severior, acrior ampliorque esse M. Tullio, ferri id qui potest? Legebamus adeo nuper orationem Gracchi de legibus promulgatis, in qua M. Marium et quosdam ex municipiis Italicis honestos viros virgis per iniuriam caesos a magistratibus populi Romani, quanta maxima invidia potest, conqueritur. Verba haec sunt, quae super ea re fecit: "Nuper Teanum Sidicinum consul venit. Vxor eius dixit se in balneis virilibus lavari velle. Quaestori Sidicino M. Mario datum est negotium, uti balneis exigerentur, qui lavabantur. Vxor renuntiat viro parum cito sibi balneas traditas esse et parum lautas fuisse. Idcirco palus destitutus est in foro, eoque adductus suae civitatis nobilissimus homo M. Marius. Vestimenta detracta sunt, virgis caesus est. Caleni, ubi id audierunt, edixerunt, ne quis in balneis lavisse vellet, cum magistratus Romanus ibi esset. Ferentini ob eandem causam praetor noster quaestores arripi iussit: alter se de muro deiecit, alter prensus et virgis caesus est." In tam atroci re ac tam misera atque maesta iniuriae publicae contestatione ecquid est, quod aut ampliter insigniterque aut lacrimose atque miseranter aut multa copiosaque invidia gravique et penetrabili querimonia dixerit? brevitas sane et venustas et mundities orationis est, qualis haberi ferme in comoediarum festivitatibus solet. Item Gracchus alio in loco ita dicit: "Quanta libido quantaque intemperantia sit hominum adulescentium, unum exemplum vobis ostendam. His annis paucis ex Asia missus est, qui per id tempus magistratum non ceperat, homo adulescens pro legato. Is in lectica ferebatur. Ei obviam bubulcus de plebe Venusina advenit et per iocum, cum ignoraret, qui ferretur, rogavit, num mortuum ferrent. Vbi id audivit, lecticam iussit deponi, struppis, quibus lectica deligata erat, usque adeo verberari iussit, dum animam efflavit." Haec quidem oratio super tam violento atque crudeli facinore nihil profecto abest a cotidianis sermonibus. At cum in simili causa aput M. Tullium cives Romani, innocentes viri, contra ius contraque leges virgis caeduntur aut supplicio extremo necantur, quae ibi tunc miseratio? quae comploratio? quae totius rei sub oculos subiectio? quod et quale invidiae atque acerbitatis fretum effervescit? animum hercle meum, cum illa M. Ciceronis lego, imago quaedam et sonus verberum et vocum et eiulationum circumplectitur; velut sunt ista, quae de C. Verre dicit, quae nos, ut in praesens potuimus, quantum memoria subpeditabat, adscripsimus: "Ipse inflammatus scelere et furore in forum venit. Ardebant oculi, toto ex ore crudelitas eminebat. Exspectabant omnes, quo tandem progressurus aut quidnam acturus esset, cum repente hominem proripi atque in foro medio nudari ac deligari et virgas expediri iubet." Iam haec medius fidius sola verba: "nudari ac deligari et virgas expediri iubet" tanti motus horrorisque sunt, ut non narrari, quae gesta sunt, sed rem geri prosus videas. Gracchus autem non querentis neque implorantis, sed nuntiantis vicem: "palus" inquit "in foro destitutus est, vestimenta detracta sunt, virgis caesus est." Sed enim M. Cicero praeclare cum diutina repraesentatione non "caesus est", sed: "caedebatur" inquit "virgis in medio foro Messanae civis Romanus, cum interea nullus gemitus, nulla vox illius miseri inter dolorem crepitumque plagarum audiebatur, nisi haec: "civis Romanus sum!" Hac commemoratione civitatis omnia verbera depulsurum cruciatumque a corpore deiecturum arbitrabatur." Complorationem deinde tam acerbae rei et odium in Verrem detestationemque aput civis Romanos inpense atque acriter atque inflammanter facit, cum haec dicit: "O nomen dulce libertatis! o ius eximium nostrae civitatis! o lex Porcia legesque Semproniae! o graviter desiderata et aliquando reddita plebi Romanae tribunicia potestas! Hucine tandem haec omnia reciderunt, ut civis Romanus in provincia populi Romani, in oppido foederatorum, ab eo, qui beneficio populi Romani fasces ac secures haberet, deligatus in foro virgis caederetur? Quid? cum ignes ardentesque laminae ceterique cruciatus admovebantur, si te illius acerba imploratio et vox miserabilis non leniebat, ne civium quidem Romanorum, qui tum aderant, fletu gemituque maximo commovebare?" Haec M. Tullius atrociter, graviter, apte copioseque miseratus est. Sed si quis est tam agresti aure ac tam hispida, quem lux ista et amoenitas orationis verborumque modificatio parum delectat, amat autem priora idcirco, quod incompta et brevia et non operosa, sed nativa quadam suavitate sunt quodque in his umbra et color quasi opacae vetustatis est, is, si quid iudicii habet, consideret in causa pari M. Catonis, antiquioris hominis, orationem, ad cuius vim et copiam Gracchus nec adspiravit. Intelleget, opinor, Catonem contentum eloquentia aetatis suae non fuisse et id iam tum facere voluisse, quod Cicero postea perfecit. In eo namque libro, qui de falsis pugnis inscriptus est, ita de Q. Thermo conquestus est: "Dixit a decemviris parum bene sibi cibaria curata esse. Iussit vestimenta detrahi atque flagro caedi. Decemviros Bruttiani verberavere, videre multi mortales. Quis hanc contumeliam, quis hoc imperium, quis hanc servitutem ferre potest? Nemo hoc rex ausus est facere; eane fieri bonis, bono genere gnatis, boni consultis? Ubi societas? Ubi fides maiorum? Insignitas iniurias, plagas, verbera, vibices, eos dolores atque carnificinas per dedecus atque maximam contumeliam inspectantibus popularibus suis atque multis mortalibus te facere ausum esse? Set quantum luctum, quantum gemitum, quid lacrimarum, quantum fletum factum audivi! Servi iniurias nimis aegre ferunt: quid illos, bono genere gnatos, magna virtute praeditos, opinamini animi habuisse atque habituros, dum vivent?" Quod Cato dixit: "Bruttiani verberavere", ne qui fortasse de Bruttianis requirat, id significat: Cum Hannibal Poenus cum exercitu in Italia esset et aliquot pugnas populus Romanus adversas pugnavisset, primi totius Italiae Bruttii ad Hannibalem desciverunt. Id Romani aegre passi, postquam Hannibal Italia decessit superatique Poeni sunt, Bruttios ignominiae causa non milites scribebant nec pro sociis habebant, sed magistratibus in provincias euntibus parere et praeministrare servorum vicem iusserunt. Itaque hi sequebantur magistratus, tamquam in scaenicis fabulis qui dicebantur "lorarii", et quos erant iussi, vinciebant aut verberabant; quod autem ex Bruttiis erant, appellati sunt "Bruttiani".
[VI. Multam dictam esse ab aedilibus plebi Appi Caeci filiae, mulieri nobili, quod locuta esset petulantius. Non in facta modo, sed in voces etiam petulantiores publice vindicatum est; ita enim debere esse visa est Romanae disciplinae dignitas inviolabilis. Appi namque illius Caeci filia a ludis, quos spectaverat, exiens turba undique confluentis fluctuantisque populi iactata est. Atque inde egressa, cum se male habitam diceret: "quid me nunc factum esset" inquit "quantoque artius pressiusque conflictata essem, si P. Claudius, frater meus, navali proelio classem navium cum ingenti civium numero non perdidisset? certe quidem maiore nunc copia populi oppressa intercidissem. Sed utinam" inquit "reviviscat frater aliamque classem in Siciliam ducat atque istam multitudinem perditum eat, quae me nunc male miseram convexavit!" Ob haec mulieris verba tam inproba ac tam incivilia C. Fundanius et Tiberius Sempronius, aediles plebei, multam dixerunt ei aeris gravis viginti quinque milia. Id factum esse dicit Capito Ateius in commentario de iudiciis publicis bello Poenico primo Fabio Licino Otacilio Crasso consulibus.
[ X. Quae eius rei causa sit, quod et Graeci veteres et Romani anulum in eo digito gestaverint, qui est in manu sinistra minimo proximus. Veteres Graecos anulum habuisse in digito accipimus sinistrae manus, qui minimo est proximus. Romanos quoque homines aiunt sic plerumque anulis usitatos. Causam esse huius rei Apion in libris Aegyptiacis hanc dicit, quod insectis apertisque humanis corporibus, ut mos in Aegypto fuit, quas Graeci anatomas appellant, repertum est nervum quendam tenuissimum ab eo uno digito, de quo diximus, ad cor hominis pergere ac pervenire; propterea non inscitum visum esse eum potissimum digitum tali honore decorandum, qui continens et quasi conexus esse cum principatu cordis videretur.
[XII. De portentis fabularum, quae Plinius Secundus indignissime in Democritum philosophum confert; ibidem de simulacro volucri columbae. Librum esse Democriti, nobilissimi philosophorum, de vi et natura chamaeleontis eumque se legisse Plinius Secundus in naturalis historiae vicesimo octavo refert multaque vana atque intoleranda auribus deinde quasi a Democrito scripta tradit, ex quibus pauca haec inviti meminimus, quia pertaesum est: accipitrem avium rapidissimum a chamaeleonte humi reptante, si eum forte supervolet, detrahi et cadere vi quadam in terram ceterisque avibus laniandum sponte sua obicere sese et dedere. Item aliud ultra humanam fidem: caput et collum chamaeleontis si uratur ligno, quod appellatur "robur", imbres et tonitrus fieri derepente, idque ipsum usu venire, si iecur eiusdem animalis in summis tegulis uratur. Item aliud, quod hercle an ponerem dubitavi, - ita est deridiculae vanitatis - nisi idcirco plane posui, quod oportuit nos dicere, quid de istiusmodi admirationum fallaci inlecebra sentiremus, qua plerumque capiuntur et ad perniciem elabuntur ingenia maxime sollertia eaque potissimum, quae discendi cupidiora sunt. Sed redeo ad Plinium. Sinistrum pedem ait chamaeleontis ferro ex igni calefacto torreri cum herba, quae appellatur eodem nomine chamaeleontis, et utrumque macerari unguento conligique in modum pastilli atque in vas mitti ligneum et eum, qui id vas ferat, etiamsi is in medio palam versetur, a nullo videri posse. His portentis atque praestigiis a Plinio Secundo scriptis non dignum esse cognomen Democriti puto; vel illud quale est, quod idem Plinius in decimo libro Democritum scripsisse adseverat aves quasdam esse certis vocabulis et earum avium confuso sanguine gigni serpentem; eum si quis ederit, linguas avium et conloquia interpretaturum. Multa autem videntur ab hominibus istis male sollertibus huiuscemodi commenta in Democriti nomen data nobilitatis auctoritatisque eius perfugio utentibus. Sed id, quod Archytam Pythagoricum commentum esse atque fecisse traditur, neque minus admirabile neque tamen vanum aeque videri debet. Nam et plerique nobilium Graecorum et Favorinus philosophus, memoriarum veterum exsequentissimus, affirmatissime scripserunt simulacrum columbae e ligno ab Archyta ratione quadam disciplinaque mechanica factum volasse; ita erat scilicet libramentis suspensum et aura spiritus inclusa atque occulta concitum. Libet hercle super re tam abhorrenti a fide ipsius Favorini verba ponere: Archytas Tarantinos ta alla kai mechanikos on epoiesen peristeran xylinen petomenen; hopote kathiseien, ouketi anistato. Mechri gar toutou ...