Aulus Gellius
Noctes Atticae *
Ïðåâîä: Àòè÷åñêè íîùè, Âë. Àòàíàñîâ, Íàóêà è èçêóñòâî, 1985
 
äâóåçè÷åí | îðèãèíàë | ïðåâîä

I II III IV V VI VII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX  

1  2  3  4 
[1. Disputationes a philosopho Stoico et contra a Peripatetico arbitro Favorino factae; quaesitumque inter eos, quantum in perficienda vita beata virtus valeret quantumque esset in his, quae dicuntur "extranea". Familiares Favorini erant duo quidam non incelebres in urbe Roma philosophi. Eorum fuit unus Peripateticae disciplinae sectator, alter Stoicae.  His quondam ego acriter atque contente pro suis utrimque decretis propugnantibus, cum essemus una omnes Ostiae cum Favorino, interfui.  Ambulabamus autem in litore, cum iam advesperasceret, aestate anni nova.  Atque ibi Stoicus censebat et vitam beatam hominum virtute animi sola et miseriam summam malitia sola posse effici, etiamsi cetera bona omnia, quae corporalia et externa appellarentur, virtuti deessent, malitiae adessent.  Ille contra Peripateticus miseram quidem vitam vitiis animi et malitia sola fieri concedebat, sed ad conplendos omnes vitae beatae numeros virtutem solam nequaquam satis esse existimabat, quoniam et corporis integritas sanitasque et honestus modus formae et pecunia familiaris et bona existimatio ceteraque omnia corporis et fortunae bona necessaria viderentur perficiendae vitae beatae.  Reclamabat hoc in loco Stoicus et, tamquam duas ille res diversas poneret, mirabatur, quod, cum essent malitia et virtus duo contraria, vita misera et beata quoque aeque contraria,  non servaret in utrisque vim et naturam contrarii et ad miseriam quidem vitae conficiendam satis valere malitiam solam putaret, ad praestandam vero vitam beatam non satis solam esse virtutem diceret.  Atque id maxime dissidere neque convenire dicebat, quod, qui profiteretur vitam nullo pacto beatam effici posse, si virtus sola abesset, idem contra negaret beatam fieri vitam, cum sola virtus adesset, et quem daret haberetque virtuti absenti honorem, eundem petenti atque praesenti adimeret.  Tum Peripateticus perquam hercle festive "rogo te" inquit "cum bona venia respondeas, an existimes esse vini amphoram, cum abest ab ea unus congius?"  "Minime" inquit "vini amphora dici potest, ex qua abest congius."  Hoc ubi accepit Peripateticus "unus igitur" inquit "congius amphoram facere dici debebit, quoniam, cum deest ille unus, non fit vini amphora et, cum accessit, fit ampliora. Quod si id dicere absurdum est uno congio solo fieri amphoram, itidem absurdum est una sola virtute vitam fieri beatam dicere, quoniam, cum virtus abest, beata esse vita numquam potest."  Tum Favorinus aspiciens Peripateticum "est quidem" inquit "argutiola haec, qua de congio vini usus es, exposita in libris; sed, ut scis, captio magis lepida quam probum aut simile argumentum videri debet.  Congius enim, cum deest, efficit quidem, ne sit iustae mensurae amphora; sed cum accedit et additur, non ille unus facit amphoram, sed supplet.  Virtus autem, ut isti dicunt, non accessio neque supplementum, sed sola ipsa vitae beatae instar est et propterea beatam vitam sola una, cum adest, facit."  Haec atque alia quaedam minuta magis et nodosa tamquam apud arbitrum Favorinum in suam uterque sententiam conferebant.  Sed cum iam prima fax noctis et densiores esse tenebrae coepissent, prosecuti Favorinum in domum, ad quam devertebat, discessimus.
[2. Cuiusmodi quaestionum certationibus Saturnalicia ludicra Athenis agitare soliti simus; atque inibi inspersa quaedam sophismatia et aenigmata oblectatoria. Saturnalia Athenis agitabamus hilare prorsum ac modeste, non, ut dicitur, remittentes animum — nam "remittere" inquit Musonius "animum quasi amittere est" — sed demulcentes eum paulum atque laxantes iucundis honestisque sermonum inlectationibus.  Conveniebamus autem ad eandem cenam conplusculi, qui Romani in Graeciam veneramus quique easdem auditiones eosdemque doctores colebamus.  Tum qui et cenulam ordine suo curabat, praemium solvendae quaestionis ponebat librum veteris scriptoris vel Graecum vel Latinum et coronam e lauro plexam totidemque res quaerebat, quot homines istic eramus; cumque eas omnis exposuerat, rem locumque dicendi sors dabat.  Quaestio igitur soluta corona et praemio donabatur; non soluta autem tramittebatur ad eum, qui sortito successerat, idque in orbem vice pari servabatur.  Si nemo dissolvebat, corona quaestionis eius deo, cuius id festum erat, dicabatur.  Quaerebantur autem res huiuscemodi: aut sententia poetae veteris lepide obscura, non anxie, aut historiae antiquioris requisitio aut decreti cuiuspiam ex philosophia perperam invulgati purgatio aut captionis sophisticae solutio aut inopinati rariorisque verbi indagatio aut tempus item in verbo perspicuo obscurissimum.  Itaque nuper quaesita esse memini numero septem, quorum prima fuit enarratio horum versuum, qui sunt in saturis Quinti Ennii uno multifariam verbo concinniter inplicati. Quorum exemplum hoc est: nam qui lepide postulat alterum frustrari, quem frustratur, frustra eum dicit frustra esse; nam qui sese frustrari quem frustra sentit, qui frustratur is frustrast, si non ille est frustra.  Secunda quaestio fuit, quonam modo audiri atque accipi deberet, quod Plato in civitate, quam in libris suis condidit, koinas tas gynaikas id est communes esse mulieres, censuit et praemia viris fortibus summisque bellatoribus posuit saviationes puerorum et puellarum.  Tertio in loco hoc quaesitum est, in quibus verbis captionum istarum fraus esset et quo pacto distingui resolvique possent: "quod non perdidisti, habes; cornua non perdidisti: habes igitur cornua"; item altera captio: "quod ego sum, id tu non es; homo ego sum: homo igitur tu non es".  Quaesitum ibidem, quae esset huius quoque sophismatis resolutio: "cum mentior et mentiri me dico, mentior an verum dico?"  Postea quaestio istaec fuit, quam ob causam patricii Megalensibus mutitare soliti sint, plebes Cerealibus.  Secundum ea hoc quaesitum est, verbum "verant", quod significat "vera dicunt", quisnam poetarum veterum dixerit.  Sexta quaestio fuit, "asphodelum" cuiusmodi herba sit, quod Hesiodus in isto versu posuerit: nepioi, oude isasin, hosoi pleon hemisy pantos, oud'hoson en malachei te kai asphodeloi meg'oneiar, et quid item Hesiodus se dicere sentiat, cum dimidium plus esse toto dicit.  Postrema quaestionum omnium haec fuit: "scripserim", "legerim", "venerim" cuius temporis verba sint, praeteriti an futuri an utriusque.  Haec ubi ordine, quo dixi, proposita atque singulis sorte ductis disputata explanataque sunt, libris coronisque omnes donati sumus nisi ob unam quaestionem, quae fuit de verbo "verant".  Nemo enim tum commeminerat dictum esse a Q. Ennio id verbum in tertio decimo annalium in isto versu: satin vates verant aetate in agunda? Corona igitur huius quaestionis deo feriarum istarum Saturno datast.
[3. Quid Aeschines rhetor in oratione, qua Timarchum de inpudicitia accusavit, Lacedaemonios statuisse dixerit super sententia probatissima, quam inprobatissimus homo dixisset. Aeschines, vel acerrimus prudentissimusque oratorum, qui apud contiones Atheniensium floruerunt, in oratione illa saeva criminosaque et virulenta, qua Timarchum de inpudicitia graviter insigniterque accusavit, nobile et inlustre consilium Lacedaemoniis dedisse dicit virum indidem civitatis eiusdem principem virtute atque aetate magna praeditum.  "Populus" inquit "Lacedaemonius de summa republica sua, quidnam esset utile et honestum, deliberabat.  Tum exsurgit sententiae dicendae gratia homo quispiam turpitudine pristinae vitae defamatissimus, sed lingua tunc atque facundia nimium quanto praestabilis.  Consilium, quod dabat quodque oportere fieri suadebat, acceptum ab universis et conplacitum est, futurumque erat ex eius sententia populi decretum.  Ibi unus ex illo principum ordine, quos Lacedaemonii aetatis dignitatisque maiestate tamquam arbitros et magistros disciplinae publicae verebantur, commoto irritatoque animo exsilit et "quaenam," inquit "Lacedaemonii, ratio aut quae tandem spes erit urbem hanc et hanc rempublicam salvam inexpugnabilemque esse diutius posse, si huiuscemodi anteactae vitae hominibus consiliariis utemur? quod si proba istaec et honesta sententia est, quaeso vos, non sinamus eandem dehonestari turpissimi auctoris contagio."  Atque ubi hoc dixit, elegit virum fortitudine atque iustitia praeter alios praestantem, sed inopi lingua et infacundum, iussitque eum consensu petituque omnium eandem illam sententiam diserti viri, cuimodi posset verbis, dicere, ut nulla prioris mentione habita scitum atque decretum populi ex eius unius nomine fieret, qui id ipsum denuo dixerat.  Atque ita, ut suaserat prudentissimus senex, factum est.  Sic bona sententia mansit, turpis auctor mutatus est."
[10. Errare istos, qui in exploranda febri venarum pulsus pertemptari putant, non arteriarum. In Herodis C. V. villam, quae est in agro Attico loco, qui appellatur Cephisiae, aquis et lucis, nemoribus frequentem, aestu anni medio concesseram.  Ibi alvo mihi cita et accedente febri rapida decubueram.  Eo Calvenus Taurus philosophus et alii quidam sectatores eius cum Athenis visendi mei gratia venissent, medicus, qui tum in his locis repertus adsidebat mihi, narrare Tauro coeperat, quid incommodi paterer et quibus modulis quibusque intervallis accederet febris decederetque.  Tum in eo sermone, cum iam me sinceriore corpusculo factum diceret: "potes" inquit Tauro "tu quoque id ipsum comprehendere, ean hapsei autou tes phlebos", quod nostris verbis profecto ita dicitur: "si attigeris venam illius".  Hanc loquendi imperitiam, quod venam pro arteria dixisset, cum in eo docti homines, qui cum Tauro erant, tamquam in minime utili medico offendissent atque id murmure et vultu ostenderent, tum ibi Taurus, ut mos eius fuit, satis leniter: "certi" inquit "sumus, vir bone, non ignorare te, quid "vena" appelletur et quid "arteria", quod venae quidem suapte vi inmobiles sint et sanguinis tantum demittendi gratia explorentur, arteriae autem motu atque pulsu suo habitum et modum febrium demonstrent;  sed, ut video, pervulgate magis quam inscite locutus es: non enim te solum, sed alios quoque itidem errantis audivi venam pro arteria dicere.  Fac igitur, ut experiamur elegantiorem esse te in medendo quam in dicendo, et cum dis bene volentibus opera tua sistas hunc nobis sanum atque validum quam citissime."  Hoc ego postea cum in medico reprehensum esse meminissem, existimavi non medico soli, sed omnibus quoque hominibus liberis liberaliterque institutis turpe esse ne ea quidem cognovisse ad notitiam corporis nostri pertinentia, quae non altius occultiusque remota sunt et quae natura nobis tuendae valitudinis causa et in promptu esse et in propatulo volverit; ac propterea, quantum habui temporis subsicivi, medicinae quoque disciplinae libros attigi, quos arbitrabar esse idoneos ad docendum, et ex his cum alia pleraque ab isto humanitatis usu non aliena, tum de venis quoque et arteriis didicisse videor ad hunc ferme modum:  Vena est conceptaculum sanguinis, quod angeion medici vocant, mixti confusique cum spiritu naturali, in quo plus sanguinis est, minus spiritus; arteria est conceptaculum spiritus naturalis mixti confusique cum sanguine, in quo plus spiritus est, minus sanguinis;  sphygmos autem est intentio motus et remissio in corde et in arteria naturalis, non arbitraria.  Medicis autem veteribus oratione Graeca ita definitus est: Sphygmos estin diastole te kai systole aproairetos arterias kai kardias.